# Consilia 503.5-8

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 503.5 to 503.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/503.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/503.5

VI. Cap. De regimine per dietam. considerentur materiales causae eme CI diligenter roidarum quae rarissime sunt fleg Smaticae ut in uelicalibus fieri contingit, frequenter auter materiae earum sunt sanguis dominauamelancoliae commixrus ut contingit in his quae sunt morales & uueales. Frequentiu autem earum materiae sunt melancolia dominans. ut contiogit in uerrucalibus & attritis, rarissime autem inuentum est earum materias esse colericas naturaliter tales: licet inueniri possint materiae melancolicae ex adustione colerarum genitę quae fre quentius efficiunt cancrum cancrenas, estiomenum, aschachi lon. Videbitur itaque taliter consideranti unicuique talium specierum proprium regimen per sex res non naturales esse no tabiliter & differenter. Verum quia in hoc communicant om nes materiae emorroidarum, scilicet quia sunt commixtae ex san guine & melancolia theorice considerando unicum regimen eis omnibus per sex res non naturales administrari potest. Igitur omnium praedictorum regimen qualitatiue & effectiue inclinari potest ad caliditatem leuem & siccitatem minorem per quem duae praedictae materiae conuenienter minorari possint & conuenienter digeri. Et per hoc prohibetur augmentum generationis talium materierum in corpore patientis Igitur eligatur aer climatis ciuitatis, came rae & omnis habitaculi patumper ad caliditatem e leuatus & siccitatem mediocrem ut habitando cameras habentes aspectum orientalem meridio nalem. licet etiam occidentalis aspectus non sit in hoc capituloualde malignus. Et si non possit aer naturaliter haberi ta lis praeparetur ad qualitates tales artificialiter, ut sint camerae bene munitae & igne conuenienter calefactae, & proprie quando in eis termae siccae fuerint artificialiter factae. Corpora etiam talia uestibus conuenienter calfacientibus de bent esse munita ut suo tempore pellibus agninis, uulpinis, & CLXIA. similibus, bene tecta capita eorum, & extremis a frigore bem desensis, & si quandoque in eorum cameris fiant sufsumigationes aliquae aut sint modicae aut non transeant medicinas quae sun primi gradus aut secundi. ut thus, lignum aloes, storax, calamit: et similia, ut laudanum Cibi autem et potus eorum consimiliter eligi debent in suis qualitatibus graduati.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
