Latin
504.1 to 504.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 504.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
ut sunt panis recens trium dierum ad plus carnes agnorum et uitulorum animalium, caprettorum, porcel lorum iuuenum, et castratinae consimiliter et carnes pullorum perdicum, fasianorum, et columborum, aliqualiter adultorum, non in multo tamen usu, et auium minutarum, et animalium om nium carnes in aquis degentium siue sint de peditantibus dome sticis uel siluestribus uolantibus, dummodo eorum nutrimentum non sit melancolici sanguinis augmentatiuum: ut sunt carnes porcorum siluestrium antiquorum, et uaccarum, et similium. Idem intelligendum est de oleribus. quare dimittantur caules, lentes, caseus, legumina et carnes salitae. In summa, omnia quae grossum, et multum chimum sunt generantia. Et omnia etiam quae sanguinem adurunt, sicut cepe, allium, piper. In illo enim in cuius sanguine est acuitas hemorrhoides necessario generantur. In habentibus uero sanguinem dulcem et carnes teneras et humidas non generantur hemorrhoides. ut Ra sis in diuisionibus. 79. capitulo in talibus propter alias causas he morrhoides generari possunt propter animae passiones melancolicas et similia. Vino uero utatur albo diasano, subtili, claro, aromatico, et notabiliter dulci. uina uero grossa, turbida, nigra, pontica uel acerba omnino dimittat. Et melius esset ei uti aqua cum zuccha ro cocta quam tangere uina talia De saporibus fructibus et alimentis omnibus alijs dimittantur omnia acerba pontica et acetosa saltem in multo usu Lactis autem ulus recoctae et colostrae et recentis casei leuiter saliti conueniens est ei De motu &quiere conuenit ei exercitium naui factum &manibus mediocriter absque magna corporis agitatione. Equestre autem exercitium &sessionem super re dura omnino dimittat. In summa itaque quies longa conuenientior est ei quàm parua Et exercitium breue &paucum magis quam longum &magnum Somno uti debet magis prolixo quam breui ut corpus conuenienter humectet. uigilias uero effugere debet multas ne pro pter siccitatem quae sequitur ad eas corpus in melancolicam dispositionem inclinetur: &dormiat super latere dextro magis quam super sinistro: immo raro super sinistro decumbat &farius super spina: quoniam dormire super spina superfluitates ad posteriora declinare facit. secunda, primi. capitulo. de eo quod nenit ex somno &uigilia.