# Consilia 504.5-8

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 504.5 to 504.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/504.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/504.5

Ciborum etiam & potuum repletionem omnino dimittere debet ne calor naturalis eorum quantitate suffocetur. Et in sum ma tantum comedere & bibere debet ut ex quantitate cibi sto machus non grauetur & anhelitus comprimatur: neque ex potus quantitate fluctuatio rugitus & similia in stomacho causentur. Cum autem plenitudinem a cibis & potibus factam esse contigerit prouocetur vomitus cum. 3. i.s. sy. ace. & portione dupla aquae quae ambo bibantur tepida. Et per mediam horam post imponatur digitus in os agitationem faciendo circa guttu ut euomat. uel saltem has repletiones cum clisteribus supra tactis, quinto capitulo de lenitione uentris procuret educere. Accidentia uero animae melancolicis impressionibus assiduam tristitiam, sollicitudinem rerum contristantium omnino fugiat, omnia accidentia quę fortibus motibus in spiritu factis calorem accendere possint, a quo materiae in adustionem conuertantur. Namque omnes tales impressiones tristes permutant corpus ab eius quae est secundum naturam consistentia. tertio tegni. Haec in summa uidetur uniuersalis ratio et particularis regendi corpe ra in hemorrhoidibus laborantia speciale regimen praeseruatiuum administrari Si uero potest, uidetur esse perficiendum cum praedicti omnibus in quibus ipsum inclusum est, etiam cum euacuationibus uniuersalibus et uere et autumno factis, corpus conuenienter mundificantibus, quae nunc sequuntur ete Descriptio purgationis uernalis. Igitur a medietate mensis februarij vsque ad medietatem martij corpora totaliter mundificari poterunt accipiendo primum minoratiuum hoc. Rec mirobalanorum indorum numero. vj. mirobal. chebulorum numero. ij. prunorum sebesten ana. numero. iiij. infundantur per diem naturalem in lib. s. aquae. Deinde confricentur cum ea et bul liar liat usque ad medietatem & illius colaturae cum debita expraessione. Rec. 3. iii. pulueris folliculorum senae, epithimi. ana. 3. 5. cimini, anisi an. gra. iii salis indi gra.i. misce & totum calidum in aurora in potu accipiatur, tardetur post illud cibus sex horis. In qua quinta accipiat ciatum unum aquae cum zuccharo coctae & calidae. In sexta sequenti hora prandeat. Sequenti mane accipiat digestiuum hoc & continuet ipsum octo diebus.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
