# Consilia 508

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, CONSILIVM CLXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/508
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/508

At licet somnus amplior debito corporis humiditates adaugeret, curationi tamen harum dispositionum conuenientius est excessus ad humiditatem aliquantam quàm ad siccitatem. Amplior enim humiditas pronas & habiliores fa cit materias ut in eis operentur medicinae omnes quàm facia siccitatis augmentum Est autem mensura somni conuenienter limitata a sapientibus ab horis sex usque ad septem secundum tamen diuersitatem conplexionum & aetatum. Sicut enim in colericis & iuuenibus minor somni mensura competeret: ita flegmaticis & senibus amplior dormiendi mensura concedatur In figura uero dormitionis euitet omnino decubitum resupinum, eo quia materias ad posteriora dec linare facit & maior pars sui decubitus fiat super dextro latere quàm sinistro. & super uen tre magis quàm spina iacendo. Plurima horum collige secunda primi. capitulo de his quae proueniunt ex somno & uigilia autem & repletione quae sunt ex par De inanitione te alimentorum intelligenda, euitet abstinentiam multam & ieiunia longa propter eius nocumenti scilicet debilitatis & inflammationis. Neque etiam multa reple tione ciborum utatur propter suffocationem innati caloris, & augmentum superfluitatum, quae duo sunt effectus immoderatae mensurae ciborum & pontuum. Melius itaque est ei adhuc parum uigente appetitu a cibatione secedere quàm usque ad comploatentum se replere. Mensura itaque cibi sui conueniens est quae in stomacho nul lam tensionem facit & omnem generationem excludit sicut po tus conueniens mensura est ut in stomacho non fluctuet, & ac eius superiora regurgiret Qualitates uero in cibis & potibus expetendae uideantur supta in regimine per cibos & potus uero rerum non naturalium a medicis uo De ultima cata scilicet accidentibus animae omnino cultare debet accidentia per quae uehementes fiant in spiritibus & humoribus agitationes. tales enim passiones uelut in iracun dia, furor, promptitudo ad uelocem iram & fortem inflamman do & adurendo materias perducerenti ad materierum adustionem, & fortasse ad permutationem de formica ad cancrenam ue aschachilos & uehenientiam doloris efficerent Animae uero passiones angustiosae & tristantes per quas inna ta caliditas suffocatur, facile perducunt ad augmentum sanguinis melancholici, & possunt esse causa conuersionis emorroidarum ad acutas & sephiroticas dispositiones, quarum curatio frequen tius est impossibilis aut ualde difficilis. Haec itaque de regitnine per sex res non naturales succincte sint posita De regimine per medicinalia contineni rubricas duas De uniuersali regimine harum dispositionum per medicinalia

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
