# Consilia 513.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 513.1 to 513.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/513.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/513.1

citas frequentia, durities, & longitudo, similiter etiam urina aquosa substantia & colore cum ipostasi uel nebula diuulsa, quae omnia portendunt suspitionem ingentem futurae tympanitis, aut quod iam incepit. Apparent haec omnia accidentia fortiora fieri propter apertionem uenarum hemorrhoidalium, & maxime in eminentio: ri parte longaonis prope infimam partem intestini colon, quod etiam est rationale procedere propter emissionem intestini netessariam in tempore assellationis, ita quod uideatur tunc in substantia intestini quasi frustum carnis quod non potest bene cognosci an sit hemorrhois an condiloma uel aliud Ad quod sequitur accidens ultimum quod est ueliemens dolor in tempore assellationis propter reuersionem intestini praedicti, in quorum quidem utilem contemplationem licet multa extendendo calamum conscribere possem, ea puncta percurram, quae mihi proposito magis pertinentia cum utilitate uidentur. Placet igitur mihi, immo necessarium est concedere ad febrem phlegmaticam subsequi, immo associari debilitatem stomachi tam in appetendo quam in digerendo, immo hoc est ei proprium signum quarti primo capitulo de febre phlegmatica, & capitulo de signis, differentiam ponentibus inter febres humorales. Er ratione declarari potest. Si enim in stomacho etiam sibi sano peer uiam indigestionis, ut plurimum reperitur phlegina decimatertia tertij &c. Et celerius aduenit in eo debilitas quando iam febris adest. Ex quo fundamento necessarium est concedi debilitatem succedere hepati, neque enim hepar corrigere pot est nocumentum indigestionis stomachi, ita ut rectificet phlegma in stomacho iam genitum per uiam indigestionis. Quia etiam accidat nocumentum cordi a nocumento stomathi, patet per colligantiam eius, & maxime quando stomachus nocetur & proprie in febriente. Et quod etiam nocumentum à phlegmatica febre comitetur cerebro, patet quia tumor faciei cazeticus grauitas capitis & profunditas somni accidentia sunt inseparabilia febri phlegmaticae, sed haec non fiunt absque nocumento cerebri. Iterum propter hoc cerebri nocumentum & propter uaporum communicationem ab inferioribus ad supe riora accidere tinnitum & sonitum in auribus est necessarium Et quod cum istis dispositionibus perductus fuerit ad debilitat. cordis cum pulsu ueloci & frequenti duro & longo licet existimari possit, tamen non credo has membrorum praedictorum di spositiones uel accidentia esse immediatas causas & sufficientes pulsus uelocis frequentis duri & longi.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
