# Consilia 513.5-6

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 513.5 to 513.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/513.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/513.5

Cum enim talia accidentia omnia deducantur procedere ex diminuta digestione quae arguit remissam caliditatem, rationabile est cum paruitate pulsus tarditatem & raritantem, non autem uelocitatem & frequen tiam. Neque etiam durities sequeretur ad lapsum frigidum & proprie cazeticum rationabiliter. Credo itaque in uiro tali remansisse adhuc febrem, licet forte remissam, aut saltem speciem malae complexionis calidae in corde suo, unde uirtus non potest necessitati satisfacere cum par uitate, quare recurrit ad uelocitatem, quia enim cum paruitate pulsus dyastolandi, non tantum attrahit de aere quantum est neces sarium ad euacuationem, oportet quod recurrat ad uelocitatem. Et cum in breui tempore compleatur motus arteriae uelox, ita quod non sit capax, & receptiuus tanti aeris quantus est nece a rius, necesse est quod uelocitati recompensetur per frequentiam Haec igitur uidetur mihi causa frequentiae uelocitatis & paruitatis pulsus, siue causa existant reliquiae febris, siue mala com plexio calida; At uero duritiei ipsius causa substantifica conCLA. sumptio arteriarum, cum augmento enim humiditatis aduentitiae & qualitatiuae stat siccitas positiua quae potuit fuisse in membris adepta a praecedentibus febribus & ab euacuationibus pulchrae descriptionis.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
