# Consilia 514.5-8

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 514.5 to 514.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/514.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/514.5

Si uero sanguis esset phlegmati coniunctus & commixtus mol lities in parte perciperetur cum colore subalbido frigiditate percepta absque punctione & mordicatione & locus quasi semper humiditate rorida madefactus perciperetur. plurimum tamen apostemata in his locis fiunt solida satis a sanguine cum melancolia permixto prouenientia magis quam a flegmate. Et talia apostemata calida apta saniari condilomata nominata, licet mala sint & uerenda, tamen suspectiora magis sunt apostemata in illis locis euenientia a sanguine melancolico acuto apto magis corrumpi quam saniari. & si ista sunt uehementissimi timoris, apta enim sunt transire in cancrenam, estiomenum, & aschachilon, & maxime uideo in hoc uiro dispositiones istas uel insarum aliquas consecutiuas. & proprie si tumor iste ut apostema in intestino diu perseuerabit absque saniatione ipsius. Post hoc autem praedictis superaddendum est quod nedum accidentia omnia praedicta apta sunt augmentari ab ultimo accidente quod prouenit ex nocumento intestini huius, quod est immoderata emorosagia sanguinis puri & clari qui indubitanter emanat ab arterijs. Proprius enim color sanguinis uenarum est rubedo cum opacitate, grossitudine substantiae, & remissiori caliditate ipsius, sicut propria signa sanguinis arterialis sunt cla ritas eius substantia tenuis, & spumositas cum intensa caliditate ipsius exeuntis. Cum ergo intestinum naturaliter debile sit necessario congregantur ibidem superfluitates, & ipsum est paratum recipere eas, quia insimum est. & adhuc quia ipsum est uia exitus superfluitatum. & tertio, quia est uia receptionis ipsa rum a toto corpore propter uenas hemorrhoidales. & quarto, quia membrum est multae sensibilitatis, & quinto, quia materiae in ipso receptae difficulter sunt euacuabiles, quia frigidae & gros sae multum. ideo non est mirabile si substantia huius intestini remanet semper tumens, siue tumor sit oppilatiuus siue apostemosus ut est uerisimilius. Quia autem suprema sanguinis eua3. de quibus una semper ante cibum accipiatur. cuatione debilitetur totum corpus ostendit sensus. ergo longe Tertium principale est hoc. Rec. olei de mirto, olei de masti magis debilitatur cor hepar & reliqua membra principalia ab ce. an 3. 1. trociscorum de charabe, glutinis carthae, pulueris osexitu sanguinis arterialis quam uenalis.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
