# Consilia 516.5-7

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 516.5 to 516.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/516.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/516.5

de hoc igitur puluere quando uadit ad le ctum prora capitis eius puluerizetur a coronali commissura per spatium quattuor digitorum ascendendo ad summitatem capitis. & est remedium utile multum in releuando cerebrum a debilitate proueniente a mala complexione frigida & humida eius, & a multitudine uaporum in eo congregatorum. uero corruptionis auditus quod In subleuatione erat sextum principale accidens, duo solennia remedia ponam. Primum est hoc ut accipiatur tabula arboris cupressi, ea lefiat solenniter. & semper ante cibationem mane & serc appodietur ei auris, & totum tempus partis patientis. & s ambae aures molestarentur ambabus partibus, tabula ista usque quo ad tepiditatem perueniat, appodietur. & ita fiat continuis diebus usque ad consumptionem uentositatis quae sonitum efficit. Scio autem ego quod succus origani tepidus instillatus auribus pluribus uicibus in die tollit omnem sonitum a uentositatibus & a mala complexione frigida & humida materiali prouenientem, quae solet aegros inquietare & a naturali dormitione pro hibere. ad laudem dei. &c CONSILIVM. CLXXI. De apostemate condilomate uel ficu in circulo ani. domini Lucę de Medio non Egritudo debet uocari hemorrhois nisi accipiantur hemorrhoides ualde com muniter pro omni dispositione in ano, per quam exit aut aptus est exire sanguis, sec haec ęgritudo est apostema in fiteri idest in circulo ani, & est proprie de genere condilomatum aut sicuum ani. Est enim apoIOC CLXXI. stema eueniens extra circulum fiteri magnum extra pendens a sanguine cum phlegmate admixto factum, & est res suspicanda satis. Si enim perueniret ad saniem fortasse esset causa corrumpendi intestinum. Si autem materia a calore extraneo corrumperetur, ualde facile terminaret in cancrenam aut estiomenum.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
