# Consilia 52.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 52.1 to 52.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/52.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/52.1

Resupinas autem dormiendi figuras, & alias praeter istas cuitet propter causam notam Accidentium autem animae tristantium timere facientium, & occupationes melancholicas imprimentiem euitet occursum: & maximè omnem propter quem & à somno, & exercitio, & hora conuenienti assumptionis cibi separetur: aliter non sibi leuis pe riculi onus incumbet. verò medicinali sollicitus esse debet De regimine ex sequentibus. Igitur die decimaquinta huius mensis mane duabus horis ante diem accipiat hoc mi noratiuum cum medio cyatho aquae calidae cum zuccharo cocta commixtum: post cuius assumptionem immediate dormiat per horam unam. deinde uigilet horis quatuor, post quas bibat cya thum magnum aquae hordei coctae cum zuccharo post quam per horam accipiat prandium. Est autem minoratiuum tale. Reci mannae electae. 3. j. s. reupontici electi. 3. j. salis gemmae gra.j. squi nanthi, anisi an gr. ij. aquae cichoreae, aquae cupatorij. ana. 5. j. 5. re maneant infusa per diem naturalem: deinde colentur, & conuenienter exprimantur. & bibatur totum ut supra Post minoratiuum praedictum accipiat hoc digestiuum quous que uidebit in urina nubem albam in fundo, & sedentem coniuu ctam, & transparentem: & accipiat hora praedicta calidum: & post eius assumptionem tardet cibum quatuor horis ad minus. Recip. syrupi de endiuia. 3. j. syrupi de stoecados. 3. S. aquae cichoreae propter hepar, aquae absinthij propter stomachum, aqua mellissae propter cerebrum. an. 3. j. misce Post illud autem digestiuum eradicetur materia cum hoc solutiuo. Recip. pilularum de hiera ma. pilularum de rheubar. ana. S j. pilularum de sarcocolla. S. s. reformentur sex cum modico cas C siae: & accipiantur hora, & conditionibus ut de minoratiuo stomachi dictum est obseruari Facta eradicatione materierum transeat ad confortationem praedictorum membrorum cum hoc electuario complicante uirtutes cerebrales stomachales, pectorales, & hepaticas. Reci. florum anthos. M. ij. hypericonis saluiae, betonicae, sticados, pulegij hyssopi, liquiritiae, cinnamomi electi. ana. 3. j. s. rosarum, uiolaru spodij, florum cupatorij. an. 3. i.s. se. endiuiae, scariolae, cuscutae. an 2 . j. capil.ue. prassij, arist. rotun. su, meu, ana. S. S.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
