# Consilia 520.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 520.1 to 520.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/520.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/520.1

dissoluantur cum modico aceti, & fiant pillulae sicut auellanae, de quibus omni tertio mane per duas horas masticet unam ante cenam uel ante prandium per tertiam partem horae expuendo totum quod dissoluetur ab ea. Tertium remedium & ultimum est hoc quod iste iuuenis om ni septimana semel usque ad mensem octobris per duas horas ante cenam faciat sibi apponi duas uentosas super spatulis abs que scarificatione. & continuando remedia iam praedicta inter ueniente clementia saluatoris non dubito quod sanus erit ad laudes eius immortales. Amen. CONSILIVM. CLXXIIII. De doloribus lumborum renum & alchatim prouenientibus a mala complexione frigida & humida cum materia fleg matica mucillaginosa & aliqualiter uitrea immersa in mu sculis lumbalibus interioribus, & proprie in locis renum & alchatim & generosus uir domi Pectabilis nus Ioannes aegrotat doloribus prouenientibus a mala comple xione frigida & hu. cum materia flegmati ca mucillaginosa, & aliqualiter uitrea im mersa in musculis lumbalibus interioribus, & proprie in locis renum & alchatini. Et haec quidem mala complexio superintenditur quandoque cum forti & ueloci alteratione praedictarum partium, & cum solutione continuitatis extensiua in eis, de qua dubitandum est, ne oppilatio ista quae a praedictis materiebus facta est in praedictis membris & in neruis orientibus a nucha fiat apostemosa. quod esset satis graue & suspectum propter compositionem & substantiam membrorum praedictorum. propter quod sollicite instandum est ad curam predictae dispositionis, quae multo tempore durauerit, ne adhuc prolixior & suspectior fiat. itaque praedictus uir ab usu ciborum fri. & Abstineat hu. ut a bleta, spinachia, lactuca, endiuia, ci corea. etiam a lacte & lacticinijs cibis, & ab usu multo piscium, & proprie elixorum. & a pastilibus cibis, & a cutibus, neruis, & panniculosis partibus carnium. Et caueat etiam a potu uini rubei grossi, & a potu aquae simpliciter, uel uino commixtę. Et cabeat etiam ab usu pirorum, pomorum, castanearum, & dactilorum, & consimilium. Et caueat a decubitu longo super spina.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
