# Consilia 522.5-7

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 522.5 to 522.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/522.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/522.5

Et carnes animalium antiquorum, & olera & plantas grossum humorem generantes, & bletam, caules, tubera, & similia Secundo effugiat cibaria omnia multam uiscositatem haben tia, ut sunt pisces, anguillae, tinchae, cefali, & similia, & pastiles ci bi & cutes & neruosae animalium partes Tertio effugiat cibaria oppilantia, uelut sunt casens proprie antiquus, & pastiles cibi Quarto euitet cibaria multum calida & acuta, uelut sunt salitae carnes, caepe, allium, porrum, raphanus, & similia. Quinto effugiant continuum diureticorum usum, sicut sunt se. petroselini, apii, & similium Sit igitur panis eius ex pura simula factus aetatem habens duo rum uel trium dierum ad plus, parum plus recipiens salis & fermenti quam communis panis, & sit per coctionem non induratus neque torrefactus. Carnes uero laudabiles ei sunt, ut pullorum, auatularum, & quandoque columborum iuuenum, fasianorum, perdicum, & similium uolantium praeterquam in aquis degentium. Et de siluestribus quadrupedibus & domesticis eligat carnes capretti suis temporibus uituli lactentis, & annualis agni, & iuuenis castrati, & gazellinae quae proprietatem habent in hoc, & carnes ericiorum quae mirabiliter laudantur in hoc casu, & cuniculi & lepores, & filuestres omnes porci placent mihi De ferculis eligantur ptisana hordei, & sar & panicum, & CLXIXX. brodium caulium, bletae, spinachia, olus hiamenum, cucur. eucu meres, melones, batheca, olus benedictum, & crisomila, & foeniculum recens, & bethonica quae singulariter operatur in hoc.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
