Latin
526.1 to 526.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 526.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
quod ab illis dependebat: quoniam ex abscisione sufficient causarum effectus de necessitate remouetur qui dependebat ab eis. Haec in summa sunt quae mihi utiliora, &meliora uisa fuerunt in dispositione huius generosi uiri conscribenda. Summus autem omnipotens omnium conditor haec omnia sui pletate dirigat in eius salutem. Ad laudem eius perpetuam. Amen! CONSILIVM CLXXVI. De dolore renum proueniente a materiebus flegmaticis uiscosis &grossis cum multitudine harenularum &lapidum in eis. Diuiditur autem con. in capitula tria. De diuersitate horum dolorum accepta ex parte membrorum dolentium. &ex parte causarum efficientium, &materialium &de signis earum. Cap. ciuis Vincentius. GeJOnorabilis orgus de cabernellis tir commendatissimus laborat doloribus in spina eius, &illis molestis ualde. quibus propter ea quae inferius uidebuntur neces se est non solum congruis, immo etiam celeri bus subuenire remedijs. Quib. si diligenter fiat aduertentia uidebitur quod ipsi sunt dolores intrinseci renibus principaliter appropriati. Alij uero sunt dolores uel accidentia partium extrinsecarum. Et primum quidem horum pluribus signis uel accidentibus declarari potest. Primum est. quod hi dolores subito ipsum inuadunt nulla praecedente ipsorum causi manifesta. Dolor enim &repente eueniens subitam ostendit solutionem continuitatis, aut malae complexio nis permutationem. Cum igitur nec soluens ab extra, nec malam complexionem subito inducens ab extra occurrant, &doleant partes illae iliorum &spinae quarum dolorem &sensus tactus exterius non inueniat. Igitur dolor in membris erit interioribus, &ab interiori causa proueniens consequentia secundum utranque partem necessaria est intelligenti terminos. Quoniam in ante ex cluditur omnis exterior causa &dolent partes. ergo necesse est quod doleant ab interiori cam uel causis. Etiam in antecedente assume batur iterum quod exteriores partes non dolent, quia tactus non in uenit ibi dolorem. ergo necesse est partes interiores dolere Quia autem hic dolor in renibus existat multis motiuis demonstrari debet. Primum est. quod dolor subito euenit huic in partibus iliorum intrinsecus.