# Consilia 527.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 527.1 to 527.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/527.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/527.1

quae potest esse flegma cum uentositatum multitudine & harenularum multarum & lapillorum eius. Et haec est uera huius uiri aegritudo sc licet dolor renum proueniens a materiebus humoralibus flegmaticis uiscosis & grossis cum multitudine harenularum & lap dum in eisdem. Et si quandoque contingat quòd hi dolores cum punctione & acuitate misceantur iam est assignata causa ex parte alicuius acuitatis a colerica materia proueniens. Ne autem gratis uideatur dictum hunc esse dolorem renum ex multis aperiri potest. Primo ex loco quoniam dolet aeger in parte posteriori ubi sustentantur renes & extenditur usque ad an teriores partes. Secundo. quia talem dolorem concomitatur uarietas in urina quantum ad appetitum, quia saepe appetit quantum ad multitudinem, quia parum mittit, & quantum ad tempus quia frequenter inclinatur ad ipsam emittendam. Similiter etiam quia dolorem istum concomitatur nausea & uomitus per colligantiam renum ad stomachum. Quod uero dolores isti proueniant & augeantur a uentositate, apparet propter uelocitatem communicationis eorum ad pro inquas partes, neque enim humor neque harena, neque lapis tam cito mouerentur. Similiter apparet propter rugitum gurgu lationem in loco renum perceptas. SIGNA. stos ab harenis, & lapillis prouenire Dolores uero multa declarant signa. Primum uelocitas euentus doloris in eis. Repente enim dolor renum eueniens lapidis renum aut uiarum urinae signum est demon stratiuum interiorum. 6.c. tertio Secundum signum mictus urinae grossae, & conturbatae post mictum urinae aqueae & tenuis pluribus diebus ante factum. licet quandoque in hac dispositione in principio emittatur urina grossa, deinde tenuior fiat. Et horum quidem causae, contemplando reddi possunt. Cum enim neque lapis uel harena genera i possint ex materia nisi grossa, contingit materiam grossam il lam in renibus reperiri. & nondum erit uiarum tanta facta oppi latio, quin educi possit materia talis & uirtus est fortis. igitur ex elletur materia grossa prius tempore quam generetur lapis uel harena. & est signum bonum prohibitionis aut saltem tarditatis generationis lapidis in renibus. quare decimaoctaua tertij. cap.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
