# Consilia 534

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, Cap. 11I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/534
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/534

Item effi gere debet cibaria omnia grossitudine & uiscositate suis oppila tiua, ut neruos, cutes, pedes, uentres, & pelliculosas animalium partes, & pisces etiam uiscosos & magnorum corporum nisi fus rint uiscositate priuati, quod tamen raro inuenitur, ut sunt torem tinae & soleares pisces ut sabor. ilutius & consimiles. Similiter etiam effugiat legumina omnia & proprie non contrita uel com minuta. quorum etiam usus euitandus, & lentes, & consimilia. Effugiat etiam cibos aptos conuerti in flegma mucillaginosum. ut lacticinia cibaria omnia, fructus horarij in multo usu. licet in dispositionibus renum cerasa non uituperentur neque pepones neque ficus humidae. Euitet etiam uina in substantia grossa, in colore conturbata, in sapore dulcia. Talia enim omnia uehemen ter oppilatiua sunt In alijs autem rebus non naturalibus procedat etiam secundum hanc mensuram, ita ut omnino effugiat aerem frigiditate & humiditate & grossitudine sui aptum generare materias gro sas, & oppilatiuas, & ad oppilationes producere uel eas confirmare. Et ita de exercitio, de prolixitate dormiendi, de repletione multa, de passionibus animae tristantibus procedendum est. De regimine eius per medicinalia.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
