Latin
538.1 to 538.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 538.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
a quo etiam neruo sensum recipit paniculus interior colli uesicae. uero quaesitum respondetur uniuersaliAdtertium ter ab omnibus. quod dolor qui percipitur in extremitate pudibundi non aegrotantis est per colligan tiam. Primo quidem absolutam, ut quia aegrotante collo uesicae speciebus malae complexionis, aut solutae continuitatis, uel utrius que simul per simplicem compassionem, dolor percipiatur in extremitate pudibundi, &fortius hoc concedendum esset fieri per compassionem non absolutam. ut si urinae uirulentia, aut sanies, aut uapor acutus ab eisdem eleuatus transmutaretur ad ca put uirgae. &haec est omnium auctorum &doctorum solutio communis Haec autem colligantia multiplex assignari potest. Et prima quidem situs uel uicinitatis, de qua praesentialiter non curo. Secunda uero per colligantiam harum duarum partium per tres neruos qui oriuntur a spondilibus caudae. &sparguntur in musculum circundantem collum uesicae, &etiam deferuntur ad caput pudibundi. immo etiam ad fiteri, &ad radicem femoris, &usque ad matricem Amplius etiam haec colligantia assignari potest. eo quia a ce rebro uenit sensus uirgae. Et etiam ab eodem ad uesicam spiritus sensibilis delegatur Et primum quidem horum pulcherrime colligitur doctrina quinta, &summa tertia, capitulo sexto, in littera occulte proli ta dum inquit. Alia uero paria &impar quod ab extremo oritur alosos in musculis spargitur fiteris &ipsius uirgae, &in musculis uesicae &matricis, &in panniculis uentris, &in partibus domesticis interioribus ossis femoris, &in musculis, qui nascuntur ex osse alhomum idest spondilibus qui sunt infra renes. Ex qua quidem auctoritate uideri potest quantum facile fiant in praedi ctis partibus aegritudines per colligantiam. Secundum uero horum expresse legitur. decimanona tertij primo capitulo in fine. Et continuatur unicuique laterum eius ner uus quantitatem habens &uenae quietae &pulsatiles, &multiplicati sunt nerui eius, ut ipsa sentiat illud cui inpititur, &ad quod descendit. Quia autem mediantibus musculis colligantiam habeat uirile membrum cum collo uesicae &femore. lege prima primi. doctrina quinta. summa secunda. capitulis duodecimoquarto, &duodecimoquinto. &decimanona tertij. &duodecima eiusdem primis capitulis.