Latin
541.1 to 541.5
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 541.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Secundum uero est repressio malitiae in uiis urinalibus inductae per qualitates actua les, &uirtuales in cibis medicinalibus aut medicinis cibalibus, Et primum quidem completur alienando a cibo &potu quolibet omnia genera rerum acutarum, sicut cepe, allium, portum, raphanum, sinapis, salsa &similia. Amplius sustentatur in eligendo ea quae suis qualitatibus hoc efficiunt, sicut lenitiua omnia ut bleta, spinachia, folia, foenugrecum, uiolae, &folia caulis post ablutionem prima cum aqua cali da &lactuca recens, &proprie quae parum lactis habet. Amplius inter cetera olera portulaca optima est, &proprie re cens, licet etiam exiccata sit conueniens. Ipsa enim confert do loribus renum &uesicae &ulceribus eorum. secundo canone. Et iterum praeter ipsam &de expertis mihi est ut semper coquatur in omni cibario immo infundatur in omni potu eius radix alteae necentis. Iuuamentum enim mirabile ex ea comprehenditur cu iuscunque speciei ardoris urinae, quare secundo eanone in areola membrorum expulsionis urinae capitulo de altea, scribitur quoc decoctio radicis eius quando bibitur confert ardori urinae &tadori intestinorum etiam. Simile etiam iuuamentum, &non minus percepi ex frequenti usu mucheite retinendo ipsam in ore, aut infundendo, aut coquendo eam in cibis &potibus, aut faciendo situpos, decoctiones, trociscos uel mucillagines ex ea. Et tu lege alibi, quis quasi omperata est, reptimit etiam malas qualitates in cibis, immo om ni modo exhibitionis &praeparationis. Conuenientes sunt omnium auctorum fama communi cucurpitae, cucumeres, anguriae, melones, eorum semina, &grana pi nearum, &semen papaueris albi, &mucillago psilij, &grana pinearum dulcium, &comestio eorum &iuiubarum, &per haec omnia &sibi similia, complebis intentionem secundam, &defendes etiam urinae uias. ocio etiam ego quod aqua sublimationis yposetae &ferrariae multum confert in tuendo urinae uias ab excoriatione &ulcere. intentio conuenienter aequiri potest per admiTertia nistrationem eorum quae in praecedenti dicta sunt. bi autem materierum acuitatem &adustionem refrangere uolumus cum medicinis, multae quidem &laudabiles ab auctoribus scriptae reperiuntur, ut sirupus uiolatus, situpus de papauere, sirupus de nenufare, sirupus proprie de prunis, situpus rosatus &le iuiubis, sirupus de pomis, sirupus de endiuia Et aqua sublimationum, ut anguriae, portulacae, uiolarum, alteae, &lactucae ambarum propriae. Et haec duo coposita elegantis experientiae. Rec. granorum sebesten, granorum alehechengi. an. numero XXV. gtanorum pini. 3. i. s. gummi arabici, draganti absque torrefactione. an. 3. ii.