Latin
543.5 to 543.8
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 543.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Digeritur itaque conuenienter materia acuta in capite cum sirupo rosaro, sirupo nenusarino, sirupo uiolato. Adusta uero &acutior potest diger cum sirupo de fumoterrae, cum sirupo de succis &aquis fructuum cum sirupo de granatis, qui misceri possunt cum aquis diuersis: ut rosata aqua, uiolata aqua, nenufaris aqua, cuscutae aqua, folic rum salicis. &cum similibus frigidis &proprie capitalibus: quae omnia digestiua totiens exhiberi debent, quotiens urinae substantia &color rectificata fuerint, &sedimen in fundo eius apparuerit album subtile aequale coniunctum Tertium instrumentum quo attenditur ad membra praedicta est eradicatiua materierum euacuatio &proprie cum medici nis ante statim dictis, Quartum uero instrumentum quo procurantur particulae ma terias effundentes ad urinae uias est confortatio ipsorum qua multis completur instrumentis. Omne enim instrumentum à quo mediocriter ponitur in capite stipticitas confortat ipsum ne materias aliunde recipiat &uapores. quoniam repellunt se uasa stipticis confortata farmacijs. &confortatur caput hij quae a proprietate hoc efficere solent. sicut omne cerebrum cujuscunque animalis &proprie non aquatici, &communiter di citur de cerebro leporis. Similiter etiam de plantis multę inueniuntur, ut macis folium, ignum aloes, betonica, maiorana, dedrolibanum, saluia &similes. Et de his quae sumuntur ex animalibus, ut castoreum, &am bra proprie &muscus. Et de compositis in dispositione frigida, sicut confectio anacardina, diamuscus dulcis, diambra, diatrionpipereon, pliris arcoticon. De his uero quae frigida sunt caput confortantia supercalefactum sicut rosa, flos salicis, nenu faris &uiolarum, &lambrusca, &usneae &proprie arborum de crepitarum &margaritae &sandali rubei. De compositis uero sunt sicut trocisci de rosis, trocisci de spodio, trocisci sandalini, &omnia composita quae sua aromaticitate confortant &frigida sunt, ut coriandrum &diacitoniten sine speciebus &proprie post cibum assumpta. Et superaspergere bregmati hunc pusuerem in dispositione talida conueniens est. Rec sandali albi &rubei, rosarum, florum lambruscae. an. 3. i. masticis, sandaracae, signi aloes. an. J. S.