# Consilia 551.6-8

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 551.6 to 551.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/551.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/551.6

Et carnes animalium antiquorum, & olera & plantas grossum humorem generantes, & bletam, caules, tubera, & similia Secundo effugiat cibaria omnia multam uiscositatem habentia, ut sunt pisces, anguillae, tinchae, cefali, & similia, & pastiles ci bi & cutes & neruosae animalium partes Tertio effugiat cibaria oppilantia, uelut sunt caseus proprie antiquus, & pastiles cibi. Quarto euitet cibaria multum calida & acuta, uelut sunt salitae carnes, caepe, allium, porrum, raphanus, & similia Quinto effugiant continuum diureticorum usum, sicut sunt se. petroselini, apii, & similium. Sit igitur panis eius ex pura simula factus aetatem habens duo rum uel trium dierum ad plus, parum plus recipiens salis & fermenti quam communis panis, & sit per coctionem non induratus neque torrefactus. Carnes uero laudabiles ei sunt, ut pullorum, anatularum, & quandoque columborum iuuenum, fasianorum, perdicum, & similium uolantium praeterquam in aquis degentium. Et de siluestribus quadrupedibus & domesticis eligat carnes capretti suis temporibus uituli lactentis, & annualis igni, & iuuenis castrati, & gazellinae quae proprietatem habent in hoc, & carnes ericiorum quae mirabiliter laudantur in hoc casu, & cuniculi & lepores, & siluestres omnes porci placent mihi. De ferculis eligantur ptisana hordei, & sar & panicum, & CLIXX. brodium caulium, bletae, spinachia, olus hiamenum, cucur. eucu neres, melones, batheca, olus benedictum, & crisomila, & foeniculum recens, & bethonica quae singulariter operatur in hoc.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
