# Consilia 552.5-8

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 552.5 to 552.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/552.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/552.5

De conditis uero laudantur oliuae conditae, & napi conditi & secacul conditum, & citonia condita post cibum assumpta. Et nu ces conditae in hoc calu sunt laudabiles, & zuccharum boraginatum & uiolaceum & rosaceum recens, & zingiber conditum. De saporibus autem laudatur ei acetum & succus citrangulorum, & proprie limonum, in quo magna fere intentio curationis eius sustentari potest. Vinum autem granatorum muzorum sibi laudari debet propter apertionem & prouocationem quam habet. agrestae uero usus omnino dimittatur De aromatibus uero laudabilior est usus cinamomi electi & anisi & piperis, & non in multa tamen quantitate. & zingi ber & charui, & semen leuistici, & ameos, & semen rutae, & cro cus, & similia aromatica, quorum tamen exigua quantitas ciba rijs est apponenda. De potu autem eius eligatur uinum colore album uel fubru beum lapore mediocre non ponticum uel acre, substantia tenue & diasanum, odore notabiliter aromaticum, uinositate sua non ualde aqueum. sed melius est quod aliqualiter declinet ad aliquantam potentiam quam ad debilitatem. si tamen tale uinum haberi non potest. sed fumosum ut est illius patriae consuetudo, tunc frangenda est eius fumositas cum portione aquae ab electo fonte acceptae qui sit aeri e caelo detectus, plantis putridis & multitudine ranarum denudatus. & fitisubstantia eius diafancorpusculis & superfluitatibus expurgata. & si talis haberi non potest cribretur per arenam. uel fiat eius coctio simpliciter, uel sit aqua cisternae. & talis sit aqua coctionis & praeparationis om nium ciborum eius mensura uero eius cum uino commiscenda sit tertia uel quarta pars ipsius secundum mensuram discretionis motalis actus & non appetitus. De cura per medicinas.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
