Latin
Cap. III
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 561-2
Unproofread scanNot analysed yet
particularia remedia qui B Tilia &bus egregius uir &in iure peritus non mediocriter, immo abunde magis dominus Io. Andreas taruisinus uti debet, totidem sunt quot sunt specialia accidentia quibus sępe molestatur, &sunt numero decem. Primum est, frequens euentus oppilatio nis in renibus suis &uijs urinalibus per quas superfluitates secun dae digestionis euacuarid bent scilicet hepatis. Secundum accidens est dolor renum &maxime sinistri renis qui prouenit in eo ex retentione harenularum multarum quae generantur ibidem, &ex uentositatibus ibidem genitis ex multa materia flegmatica mucillaginosa abundante circa partes illas. Tertium accidens est, stomachi debilitas proueniens per col ligantiam eius ad renes quae est causa generationis multorum flegmatum, quae per uiam indigestionis congregantur in eo. Quartum accidens est. aliquale impedimentum in prolatione sermonis eueniens a multitudine flegmatum quae distillant a ce rebro eius quod excellenter humidum est, licet si bene conside retur haec decem accidentia inuicem dependenter colligata sunt, mala enim complexio ipsius stomachi causa est laedendi caput transmittendo sibi materiam flegmaticam multam &uapores multos ab eo decisos, qui postea trigiditate cerebri ingroslati con uertuntur in materiam specie similem ei ex qua geniti fuerunt. quae materiae secundum partem defluentes a capite recipiuntur in musculis &neruis radicis linguae, secundum alteram uero par tem descendunt ad stomacum &pectus, &sunt causa augmenti nocumentorum stomachi: ita quod haec membra mutuo se alte rant reciproce, ut apparet ex dictis. Adhuc etiam materia illa flegmatica multiplicata in stomaco cum effunditur ad renes est causa oppilationum in eis, eo quia plurimum causa eius est phleg ma muccilaginosum, &adhuc etiam propter dolores in renibus euenientes ex oppilationibus superius dictis notabiliter debilitatur stomacus. quod facile ipse idem experitur. Cum enim inualescunt dolores renum nauseatur stomacus, &frequenter ad uomitum deducitur. omnibus diligenter consideratis apparet qui Ex quibus iste uir paratus est tribus accidentibus, satis uerendis. Primum est impedimentum sermonis satis difficile quod posset esse specialiter trahulizando aut balbutiendo. Secundum est aptitudo generationis lapidis in tenibus. Tertium est ardor in uijs urinae uel excoriatio ipsarum uel utrunque simul, quae proue nire possunt ex flegmate salso, quod potest in eo multiplicari satis facile propter propinquitatem chistis fellis ad uias urinae &pro pter caliditatem hepatis ipsius quae notabiliter intensa est, aut ite rum contingere potest in uijs urinae excoriatio praedicta propter fortem expulsionem harenularum &paruorum lapillorum quae propter asperitatemi conuexae superficiei excoriat ipsorum pareo praedictas cum iuuamento etiam ad excoriationem sibi colla tam ab acuitate urinae quae non euacuatur ab ea. De regimine per sex res non naturales.