# Consilia 57.1-5

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 57.1 to 57.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/57.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/57.1

Amplius ex sola caruncularum laesione complexionali compositionali, & unitatis absque aliqua par uim cerebri laesione laeditur operatio olfactiua: & non econuerso .s. quòd per laesione partium aliarum cerebri necessario laedatur operatio olfactiua. igitur in carunculis mamillaribus principaliter potentia olfactiua collocatur: quod erat deducendum. Et nota, quòd motiua prima satis prosuadendo probant. Hoc uero ultimum notiuum uidetur & a priori, & a posteriori probare satis si bene consideras omnium sententia concluditur, si laeditur Et ex horum operatio olfactiua laesione appropriata membro ipsius productiuo, quòd talis laesio consequi potest omnem speciem male complexionis immoderate: potest enim nimia caliditas, frigiditas, siccitas, & humiditas immaterialis esse causa diminuendi corrumpendi, & auferendi operationes olfacti uae potentiae. Quoniam omnis immoderata discrasia deijcit actum proprie uirturis aphorismorum 2. commento. In morbis minus periclitantur. Et adhnc fortius omnis species malae complexionis hoc nocumentum efficere potest, ut intelligenti apparet. Et iterum, quòd olfactiuae potentiae operatio laedatur per species male compositionis accidentis superficiei in figura, & in pe ris eius orgini, uelut cum accidunt oppilationes clarum est uidere Etiam aegritudines compositae iterum, ut apostemata in nasc ne Icarunculis euenientia: ut haemorrhoydes, polypus, cancer no ceant olfactui uniusquisque experientia concedit. Et iterum, quòd solutio continuitatis casus, percussio, attritio, excoriatio à fortibus caputpurgijs facta olfactui noceant ab omnibus uniuersaliter concessum est. ex praemissis facile consideranti patere po Iam aut e est, qnomodo nocumentum in operatione olfactiua contingere possit ex parte membri concurrentis ad hanc operationum per modum suscipiendi, & collivendi aerem lam inspiratum, quae foramina etiam multum angusta sunt. Et fuit multitudinis horum foraminum causa, ut aer iam inspi ratus in multas diuideretur partes. Si enim multum unitus aer de ferretur ad carunculas, & ad panniculos, & cerebrum; tunc notabiliter laederet ipsum propter sui frigiditatem, aut subitum impetum Fuit uero angustorum horum foraminum causa, ut ibidem aer in angustis partibus detineretur ita, ut aliqualiter remitteretur in frigiditate sua, & subtiliaretur si grossus fuerit, aut saltem paula tim afferetur, & attraheretur ad cerebrum. Patet autem quòd s foramina illa pauca, & ampla fuisset, & aer unitus magis uelocius ad cerebrum perueniret, & non ita conuenienter restauraretur.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
