Latin
570.5 to 570.8
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 570.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Digeritur itaque conuenienter materia acuta in capite cum sirupo rosarò, sirup nenusarino, sirupo uiolato. Adusta uero &acutior potest diger cum sirupo de fumoterrae, cum sirupo de succis &aquis fructuum cum sirupo de granatis, qui misceri possunt cum aquis diuersis ut rosata aqua, uiolata aqua, nenufaris aqua, cuscutae aqua, folic rum salicis. &cum similibus frigidis &proprie capitalibus quae omnia digestiua totiens exhiberi debent, quotiens urina substantia &color rectificata fuerint, &sedimen in fundo eius apparuerit album subtile aequale coniunctum Tertium instrumentum quo attenditur ad membra praedicta est eradicatiua materierum euacuatio &proprie cum medici nis ante statim dictis. Quartum uero instrumentum quo procurantur particulae ma terias effundentes ad urinae uias est confortatio ipsorum qua multis completur instrumentis. Omne enim instrumentum i quo mediocriter ponitur in capite stipticitas confortat ipsum ne materias aliunde recipiat &uapores. quoniam repellunt a se uasa stipticis confortata farmacijs. &confortatur caput his quae a proprietate hoc efficere solent. sicut omne cerebrum cujuscunque animalis &proprie non aquatici, &communiter di citur de cerebro leporis Similiter etiam de plantis multę inueniuntur, ut macis folium, lignum aloes, betonica, maiorana, dedrolibanum, saluia &similes. Et de his quae sumuntur ex animalibus, ut castoreum, &am bra proprie &muscus. Et de compositis in dispositione frigida, sicut confectio anacardina, diamuscus dulcis, diambra, diatrionpipereon, pliris arcoticon. De his uero quae frigida sunt caput confortantia supercalefactum sicut rosa, flos salicis, nent faris &uiolarum, &lambrusca, &usneae &proprie arborum de crepitarum &margaritae &sandali rubei. De compositis uer sunt sicut trocisci de rosis, trocisci de spodio, trocisci sandalini, &omnia composita quae sua aromaticitate confortant &frigida sunt. ut coriandrum &diacitoniten sine speciebus &propriê post cibum assumpta. Et superaspergere bregmati hunc puluerem in dispositione calida conueniens est. Rec sandali albi &rubei, rosarum, florum lambtuscae. an. 3. i. masticis, sandaracae, ligni aloes. au. J. S.