# Consilia 570.5-8

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 570.5 to 570.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/570.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/570.5

Digeritur itaque conuenienter materia acuta in capite cum sirupo rosarò, sirup nenusarino, sirupo uiolato. Adusta uero & acutior potest diger cum sirupo de fumoterrae, cum sirupo de succis & aquis fructuum cum sirupo de granatis, qui misceri possunt cum aquis diuersis ut rosata aqua, uiolata aqua, nenufaris aqua, cuscutae aqua, folic rum salicis. & cum similibus frigidis & proprie capitalibus quae omnia digestiua totiens exhiberi debent, quotiens urina substantia & color rectificata fuerint, & sedimen in fundo eius apparuerit album subtile aequale coniunctum Tertium instrumentum quo attenditur ad membra praedicta est eradicatiua materierum euacuatio & proprie cum medici nis ante statim dictis. Quartum uero instrumentum quo procurantur particulae ma terias effundentes ad urinae uias est confortatio ipsorum qua multis completur instrumentis. Omne enim instrumentum i quo mediocriter ponitur in capite stipticitas confortat ipsum ne materias aliunde recipiat & uapores. quoniam repellunt a se uasa stipticis confortata farmacijs. & confortatur caput his quae a proprietate hoc efficere solent. sicut omne cerebrum cujuscunque animalis & proprie non aquatici, & communiter di citur de cerebro leporis Similiter etiam de plantis multę inueniuntur, ut macis folium, lignum aloes, betonica, maiorana, dedrolibanum, saluia & similes. Et de his quae sumuntur ex animalibus, ut castoreum, & am bra proprie & muscus. Et de compositis in dispositione frigida, sicut confectio anacardina, diamuscus dulcis, diambra, diatrionpipereon, pliris arcoticon. De his uero quae frigida sunt caput confortantia supercalefactum sicut rosa, flos salicis, nent faris & uiolarum, & lambrusca, & usneae & proprie arborum de crepitarum & margaritae & sandali rubei. De compositis uer sunt sicut trocisci de rosis, trocisci de spodio, trocisci sandalini, & omnia composita quae sua aromaticitate confortant & frigida sunt. ut coriandrum & diacitoniten sine speciebus & propriê post cibum assumpta. Et superaspergere bregmati hunc puluerem in dispositione calida conueniens est. Rec sandali albi & rubei, rosarum, florum lambtuscae. an. 3.i. masticis, sandaracae, ligni aloes. au. J. S.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
