# Consilia 571.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 571.1 to 571.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/571.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/571.1

fiat puluis subtilis, & per haec completur intentio prima curationis ardoris urinae prouenientis a capite pe ctore & splene. Consucui alias huic particulae subiungere ea quae sunt pectus & splenem confortantia, quod quidem omisi prolixitatem fugiens, & etiam quia pectoris & splenis confor tatio sustentatur in medicinis, eodem modo illorum membrorum confortatiuis, sicut nunc ante dictum est de his quae sunt ca put confortantia, & tu considera. priucipalis intentio supra posita cum qua diSecunda xi curare ardorem urinae prouenientem a capite pectore & splene fuit materierum diuersio. Et huic quidem intentioni satis credo sufficienter esse prouisam per ea quae supra de uarietate diuertendi materiam dicta sunt in generali cu ratione cuiuscunque ardoris urinae. Quorum tamen gratia dicen dum est etiam quod oportet diuertentem cognoscere partes col ligatas membris a quibus diuersionem facere intendit, & ud quas distrahere procurat sicut cum intendimus a capite diuertere materiam, quae effunditur ad alias partes, oportet quod flebotome mus uenam caput respicientem, habentem communitatem, ad membra, ad quae expellitur materia, & fiet tuc de par te contraria eiusdem. Quare prima tertij capitulo de canonibus curationis capitis. Et si uis trahere ad partem cum euacuatione membri communicantis, flebotoma nenam communicantem membro antecedenti cum aegritndine, & cadat in contrarians partem capitis lege ibi pulchros sermones. Et idem etiam dicendum est cum uolumus materiam a pectore & splene fluentem ad urinae uias diuertere ab eisdem. qua re apparet necosse esse quod membrorum notitia & eorum colligantia sit medico cognita, & in operationibus eorum. Quare secunda primi. doctrina tertia. & decimo capitulo. Oportes ut membri operationem sciat donec ipsius noscat aegritudinem ex nocumeno, quod in eius consistitoperatione. totum enim per anothomiam sciri potest. Scias praeterea quod medico qui vult aegritudines regere quae in membris existunt occultae neces saria est anothomia. Ex his iterum quae superius posita fuerunt in cura huius ardoris per intentiones praemissas intentio fuit remissio acuitatis materierum quae Ter.ia feruntur ad urinales uias. Et haec quidem inten tio etiam compleri potest per ea quae supradicta sunt in intentio ne tertia eurationis ardoris urinae in generali.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
