# Consilia 575.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 575.1 to 575.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/575.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/575.1

At uero iterum conuenienter talia ulcera mundificat & in eis carnem regenerat, & usque ad consolidationem perducit ex hibere. 3. i. tiriacae Andromachi cum. ij. 3. aquae mellis Et confert etiam ad illud tiriaca diatesseron, & mitridatum, & trocisci alchechengi, & multa alia, quorum memoria inferius apparebit. Ego uero licet multa de praedictis medicaminibus in usu uiderim utilia, frequenti tamen & quotidiano exercitio in simili bus dispositionibus ulcerum hepatis, & omnium urinae uiarum uti soleo duobus compositis acceptis a Galeno octauo X. tractatuum, capitulo secundo, quae mirabiliter collaudat & approbat. Et accepit ab Andromaco in libro de cura passionum intrinsecarum. Et primum quidem compositum secundum seriem litterae Andromachi est confectio chiteoda ad hepaticos, & ad ea qua in totace omnia, carnium passularum. 3. XXV. croci. 3. i. cala mi aromatici, bdelij, cinamomi an. aur.1. cassiae ligneae aur. 8. sp cae aur.iii. squinanti aur. ii.s. mirrhae, terbentinae an. 3. iiii. limatu rae aspalti. 3. ii. mellis. 3. xvi. uini quantum sufficit fiat electuarium cuius exhibeatur. 3.i. aut ij. cum decoctione passularum uel aliqua de praedictis, & uide ibi seriem litterae Galeni probantis inductiue ex quolibet simplicium quod tale compositum mirabi lis est efficaciae. Neque enim illius litterae seriem scribere uolui ne audientes fastidio afficiam Secundum uero speciale compositum ibi a Galeno scriptum in fine praeallegati capituli iterum est nobilis iuuamenti. Cuius litterae series est talis. Alia supple confectio potabilis ad he paticos, spleneticos, nefreticos, & idropicos. Iuuat etiam sto maticos, & eas quae a partu molestantur, & eos qui ab infirmitatibus resumuntur, & cacochimos, & ictericos, & tussiculosos, & pleureticos, & ad farmaca mortalis, & ad morsum ferarum. Rec. nardi Indiani. 3. viii. costi. 3. ii. cassiae, croci an. 3. i. piperis albi obolos ii. seminum apii, petrosilij vreos, acori, opobalsami. an. 3.i. succi iari masculi. 3. iii. passularum enucleatarum. 3 permisce cum dulci .i. cum sapa uel cum melle, & da cum decoctionibus eorum. lege ibi. autem quae nunc scripta sunt non dubito quintam Per ed intentionem adimpleri posse .s.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
