Latin
575.5 to 575.7
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 575.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
cum solidatiuis ul cerum iam dictorum, &proprie per exhibitionem eorum quae sunt sicut abrotanum, ossa adusta, centaurea minor, &iterum puluis ostracorum, &puluis cornu cerui usti, spodium spetialiter, &sarcocolla nutrita in decoctione thuris. Et de compositis sunt sicut hoc. Rec. thuris corticum arboris pini, gallarum cupressi ¢aureae minoris an. 3. i. ostracorum, &ossium combustorum an 3. i. s. corallorum rubeorum, spodii an. J. ii. puluerizentur omnia per se subtilissime, &de hoc puluere in potu detur an. 3. i. usque ad v. in aurora, &ante ce nam cum aqua decoctionis seminum rosarum Ego etiam intentione hac consolidandi saepissime usus sum aqua plantaginis, &aqua trium specierum consolidae, &aqua sublimationis corticum granatorum recentium, &aqua sublimationis gallarum cupressi ingenio meo inuenta optima est ad consolidandum omnia ulcera intrinseca, immo &extrinseca cu iuscunque membri, &tu elige meliora. Haec de cura nocumenti urinae prouenientis ex raptu mate H rierum putridarum ab hepate ad urinae uias, quae etiam iuuamentum suum communicare possunt omnibus fere ulceribus in teriorum membrorum, ut intelligi potest ex praedictis. De causis ardoris urinae prouenientis ab ulceribus