Latin
Cap. X
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 576-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. X. igitur praedictorum ulcetum signa colligi JOrum possunt ex eius causis. Et primi generis causarum uniuersalium signa sunt ut postquàm medicus percipit fuisse in renibus apostema communicatum permixtio febrium cum inordinato euentu rigoris et aliorum accidentium concomitantium febres, ut pussatione notabili posterius in loco renum inuenta cum dolore grauatiuo &extensiuo &pungitiuo, ibidem perseuerantibus cum difficultate mictus, et urinarum acutarum eductione, et cum grauitate totius fere corporis quantum ad motum progressiuum. Et cum iterum perpendit medicus febres doiorem pulsationem, et calorem in loco praedicto diminui, iam poterit comprehendere materiam apostematis in saniem fuisse conuersam. cumque percipiet cum anxietate, et angustia magna pauloante praecedentibus fieri saniei et sanguinis mictum cum urina multum iam sufficienter demonstratine deducere poterit ulcus in renibus uel alijs membris est onsium CLAAAII. est secuturum eruptionem apossematis praedicti.