# Consilia 579.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 579.1 to 579.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/579.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/579.1

Licet enim a sa pientibus ut in pluribus phlobotomia, & uentris lenitio praemit tantur, uidetur tamen non raro apud auctores discordia. Materia enim magno impetu prorumpente ad stomachum ante phl botomiam & uentris lenitionem prius esset uomitus prouocan dus ex sententia Hippo. prima aphor. uigesimoprimo. Quae di cere oportet. Si autem materiei raptus ad stomachum non apparet a praedictis duobus scilicet phlobotomia & uentris lenitio ne incipiendum est De modo autem administrandi uomitum, an praecedere debeat diuretica an econuerso. Eodem modo est dicendum sicut de uomitu respectu phlobotomię & lenitionis dictum est. Auic. tamen placuit quod prouocantia uomitum praecedere debent Et omnium horum sententiam pulchre legere potes decimaoctaua tertii allegato capitulo. Et solutio subtilis & tenuis idest parua, & sine labore penitus scilicet expellendi materias absque nocumento, & sine solutione humorum acutorum subito una id est simul supple est utillima & conueniens, quod probat. Huiusmodi enim .I. solutio iam dicta expellita corpore solutionem subtilem cum declinatione idest diuersione ad partem quae alia est a parte renum, & proprie quando talis solutio fit cum medicina non acuta neque acutorum humorum uehementer agitatiua quod intellexit dum subfunxit. Et dum non administras solutiuum colerae est melius usque ad necessitatem supple quando digesta est. Et intellexit hoc & melius quidem est, ut aeques ma teriam & educas illam post illud usque ad necessitatem suppla sufficientem euacuationis, & proprie uomitus. Vomitus namque melior quo ulcera renum curantur, propterea quia mundificat & euacuat, & propter hoc quod attrahit humores a contri rio partis renum. Et quandoque est usus uomitus frequens suffi ciens ad illud excusans ab alio. Deinde ponit ordinem inter ip sum & diuretica dicens. Et melius quidem est ut pronoces cum seminibus prius. deinde permuteris ad uomitum factum post ci bum, & cum leuibus medicinis. quod intellexit dum dixit & ite rum subiunxit. Et oportet ut uomitus fiat super cibum cum eo quod faciliter efficit sicut melon supple radix quae uomitum pro nocat, & semen eios & proprie cumuino dulci. Et oportet ui non fiat conimotio uehemens cum labore. Vide quantum claae iste uir instruit operantes. Haec de intentione secunda. intentio scilicet mundificatio gradatim ordiTertia oumhabere debes.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
