Latin
580.6 to 580.9
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 580.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Nam glutinatio est ex eis quae possunt ulcera munita idest secura uel defensa ab excoriatione horum sul ple humorum uel saniei uel medicinarum quae transeunt super ea, &supple etiam misceantur eis unctuosa sicut lacca quae facit carnem in membro. Et illud ex quo ipsum nutritur spissum &annexum praeparar ad sigillandum. Et uoluit intelligere ut misceantur cum medicinis ea quae sanguinem attractum ad renes &ad loca ulcerum ingrossant &spissum faciunt aptum con uerti in sanguinem &aptum etiam consolidationi. Deinde subiungit, &oportet iterum ut misceantur cum eis diuretica 8 medicinae subtiliatiua ut faciant penetrare ad ipsa scilicet ulcera medicinas rectificantes &sigillantes, licet ipsę in se ipsis noceant agitando, quod intellexit dum dixit, &commoueantur supple u cera ab eis scilicet medicinis aperitiuis &dilatatiuis. Et sequitur in littera, quoniam necessarium est ut misceantur cum eit narcotica ex herbis sicut iusquiamus niger, &illud propter sedi tionem doloris &exiccationem &repercussionem. iam apparuerint sufficienter el Los ouam igttui, se mundificata ulceta iam dicta, tunc procedendum est cum mundificantibus miscendo ea quae regenerant carnem &incarnant labia ulcerum conglutinando quae duo etiam eisdem medicaminibus compleri possunt quibus ulcera hepatis curabantur ut uisum est. Et tales medicinae plurimae sunt ab auctoribus approba tae ut radix pentasilonis, cauda equina, centaurea minor, y reos, camedreos, dragagantum, gummi arabicum, &amilum tam de frumento quam de hordeo, &corallus rubeus, cha rabae, spodium, thus minutum, sarcocolla trita &plurimae similes medicinae Haec autem quae sigillant &consolidant plurima sunt sicut puluis, seminis plantaginis, acacia, utraque consolida, puluis sco riae ferri praeparatae, mumiae, balaustiae, grana mirti &similia Et compositum hoc elegantis praeparationis. R.