Latin
585.6 to 585.7
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 585.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
hoc autem accidens non consequitur uleera vesicae propter ipsam non habere tan tam colligantiam cum sifac cooperienti intestina, quantam ha bent renes ad illud. Et tertium accidens quod ad ulcera, &ad alias renum aegritudines sequi solet est stupor uel dormitatic quaedam cum frigiditate percepta in pede correspondente rens patienti. &dexter pes compatitur dextro reni. hoc autem accidens a nullo auctorum assignatur uel appropriatur uesicae, &causa in illo est propter colligantiam iam praedictam. Haec sunt omnia signa, quae non leui labore hincinde per uaria uolu mina colligere potes, &horum sermonum plurimum sustentatur super sermone Gal. interiorum. quinto. &decimanona tertij. ca. nono. &quarto breuiarij. ca. decimoquarto. Et in diuisionibus Almans. ca. de aegritudinibus renum &uesicae &plurie alibi, quod tibi perquirendum relinquo, ne te afficiam taedio a legationum, quod plurimis modernorum euenit magis propter raritatem exercitij in uoluminibus sapientum quam propter ua ritatem iam cognitam. De cura ardoria urinae prouenientis ab ulceribus uesicae.