# Consilia 585.6-7

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 585.6 to 585.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/585.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/585.6

hoc autem accidens non consequitur uleera vesicae propter ipsam non habere tan tam colligantiam cum sifac cooperienti intestina, quantam ha bent renes ad illud. Et tertium accidens quod ad ulcera, & ad alias renum aegritudines sequi solet est stupor uel dormitatic quaedam cum frigiditate percepta in pede correspondente rens patienti. & dexter pes compatitur dextro reni. hoc autem accidens a nullo auctorum assignatur uel appropriatur uesicae, & causa in illo est propter colligantiam iam praedictam. Haec sunt omnia signa, quae non leui labore hincinde per uaria uolu mina colligere potes, & horum sermonum plurimum sustentatur super sermone Gal. interiorum. quinto. & decimanona tertij. ca. nono. & quarto breuiarij. ca. decimoquarto. Et in diuisionibus Almans. ca. de aegritudinibus renum & uesicae & plurie alibi, quod tibi perquirendum relinquo, ne te afficiam taedio a legationum, quod plurimis modernorum euenit magis propter raritatem exercitij in uoluminibus sapientum quam propter ua ritatem iam cognitam. De cura ardoria urinae prouenientis ab ulceribus uesicae.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
