# Consilia 585

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, Cap. XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/585
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/585

Cap. XVII. notificatis signis ulcerum uesicae & differe TAmergo tijs ipsorum ab his quae sunt renum & uri Atidorum, transeundum est ad assignandum canones curationis ipforum. Videtur aurem ex his sententijs sapientum elici posse ulcerum horum has intentiones curatiuas praemissis semper generalibu minorandi materiam diuertendi eam digerendi materias antecedentes, & eradicandi eas a membris, in quibus tanquam in mineris cum materia continetur, potest esse causa augmenti ulcerum, uesicae & nocumenti eorum. Quibus iam antemissis Prima intentio erit praedictorum ulcerum mundificatio Secunda uero erit accidentium ipsorum sedatio Tertia erit regeneratio carnis uel sibi proportionalis cum A conglutinatione partium. Quarta est horum consolidatio. Quinta est regiminis rerum non naturalium sibi & ulceribus renum conueniens commensuratio igitur complenda intentione legenda sunt Proprima illa quae de mundificatione ulcerum renu in praecedenti capitulo scripta sunt. Ea uero quae ab auctoribu & quotidiana experientia iuuari cognita sunt ad ulcera uesicae multa sunt.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
