# Consilia 586.5-7

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 586.5 to 586.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/586.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/586.5

Et de numero horum sunt, sicut aquae sublimationis apij, samurion, & est apium campestre. Et fortior istis adhuc est aqui sublimationis ca.ue. & sparagi. Haec enim duo lice: ex parte gradus qualitatum temperata sint, in gradu tamen apertionis eo rum potentiora sunt. Ita quod capillus ueneris ponitur aperitiuus in tertio. ut quinto colliget. ca. suo colligendum est Fortiora iterum ex parte gradus & apertionis sunt sicut petrosel. montanum, daucus, ireos, rubea tinctorum, & aqua subli mationis, aristol. lon. arthanitae. haec quidem omnia & superio ra tacta possent ita superius exhiberi sicut per siringam in uesicam imponi, de quibus etiam balneationes, enchatismata, linitiones, emplastra & epithimata fieri possent, & unguentum in canale uirgae cum plagella imposita uel intus per siringam iniecta, & taliter uidetur satis rationabiliter adimpleri possi primam intentionem Ego autem scio quod ulcera talia conuenienter mundificai usus sublimationis radicis alteae. Item radicis pentasilonis. Ite radicis orobi recentis. Item aqua sublimationis consolidae ma, Et aqua sublimationis granorum alchechengi cum radicibus eius. haec de intentione prima autem quae talia ulcera concomitantur Accidentia uel concomitari solent, sunt febris acuta satis Dolor intensus pungitiuus & mordicatiuus, & quandoque compressiuus in collo uesicae. Tertium est impotentia detinendi urinam. Quartum est uigiliarum instantia, & propter dolorem, & propter necessitatem eruptionis ad urinandum sequens. quidem quod est acuta febris prouidendum est Et primo conuenientibus ingenijs. Si enim febris con sequatur ad haec ulcera propter instantiam doloris, qui est causa putrefactionis humorum, eo quia ponit eos in fluxu & agitatione. Nam omnis dolor scilicet notabilis exacuit reuma.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
