Latin
593.1 to 593.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 593.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. II. a causa frigida &humida. igitur dispositione canon curationis assumitur NDAC ex quinque intentionibus necessariis Et prima quidem est corruptio malae complexionis frigi dae uel alterius inductae si fuerit immaterialis. Secunda intentio est rectificatio membrorum quae iam debi litata sunt Tertia est rectisicatio regiminis. Si autem aegritudo fuerit materialis. quia mala complexio fri gida &humida totius uesicae. &principaliter colli eius cum multa materia flegmatica fri. &hu. tunc quarta intentio est acciden tis suspecti remotio subita, ne perducat ad nocumenta supradicta. Sed contra quoniam accidens illud remoueri non potest nisi curatione suarum causarum a quibus dependet. sed causae, suae non conuenienter reguntur nisi per digestionem aut euacuationem earum aut utrunque simui. ergo prius intendi debet ad digestionem &euacuationem quam ad accidentis sedationem. Ad hoc motiuum &ad omnia sibi consimilia dicendum est primo leuius, quia contingit hanc aegritudinem esse a mala complexione frigida immateriali. Subtilius autem dicendum est, negando consequentiam. licet enim effectus a causis dependentes non possint conuenienter remoueri sine procuratione causarum ut bene argutum est, tamen quia fortitudo accidentis ut doloris uel corruptionis uesicae a multa materia diu retenta. futura fieri grandiora minatur pericula quam materia &mala. complexio, ideo accidentis remotioni prius intendendum est. sed fortitudo accidentis negat illas. ergo prius accidenti intendendum est quam ęgritudini &causae suae. Et sunt sermones gustandi ex sententia principis quarta primi finali capitulo. &tu loge ibidem de complicatione morborum cum causis &acciden tibus eorum Quinta intentio erit materietum praeparatio &earum euacuatio. intentionem complent omnia instrumenPrimam autem ta quae proprie aegritudini contraria sunt. &sunt instra calefacientia primi generis cibalia potabilia, uelut crocus, cassia lignea, ameos, amomum, cupatorium, absinthium, abrotanum. haec . n. omnia ad uesicam infrigidatam potentiam habent calefaciendo, &ipsam confortando per operationem a tertia uirture corum prouenientem. Similiter etiam &aquae sublimatio nis decoctionis praedictarum rerum notabiliter conferunt.