# Consilia 593.5-6

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 593.5 to 593.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/593.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/593.5

De instrumentis uero secundi generis sunt ea quae exterius applicanda sunt. de quotum numero primum est, ut fiat sessio cum collo uesicae frequenter super tabula cupressi notabiliter ca lefacta, quae etiam applicetur semori & sub radice testiculorum, quia ibi est situs colli uesicae. Similiter sessio facta fiat cum multa quantitate croci integri notabiliter calefacti, & positi in sacculo sindoneo, & est de melioribus mihi expertis. Crocus. n. ingreditur in sedatione doloris. tertia quarti. cap. de cura flegmonis Similiter confert uesica ex decoctione croci praedictis partibus applicata notabiliter calida. Et iterum confert semicupium factum in decoctione saluiae, melliloti, & camomillae Non curo hic instrumenta multiplicare, quia iste uir iam curatus est. sed haec posita sunt. ut si ista applicentur usque ad unum mensem omni septimana ter uel quater utilia forent gratia praeseruationis applicita, propter quod linimenta emplastra & unguen ta & embrocationes ab hoc sermone abscindo licet aliqua tangentur inferius magis. ero intentione apparet quod applicaPro secunda tio praedictorum corroborat uesicam to tam corrumpendo malam complexionem iam praedictam.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
