# Consilia 596.5-7

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 596.5 to 596.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/596.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/596.5

Quarto & ultimo pro nunc quia ipsa est aegritudo continue affligens uirtutem quae debilis est, ipsa nullam fere habet inter polationem secundum narrata mihi. dispositio ista dissuria per quam intelligiEst autem tur frequens mictus. Cum enim effunditur materia a renibus per uritides ad uesicam siue ipsa materia habet acuitatem a caliditate uel a calida materia cholerica uel adusta sibi imposita, siue a putrefactione materierum in renibus acquisita, cum talis materia recipitur in uesicam acuitate sui dolores faciendo pungitiuos incitat uirtutem expulsiuam uesicae ad expellendum ipsam urinam tanquam obiectum contristatiuum, etiam si collum uesicae nullam haberet laesionem aliam pręter illam. quanto ergo fortius laeditur uesica ab urina sibi de lata, cum ipsa habeat excoriationem, immo & ulcera in collo suo quae reddunt ipsam passibilem etiam ab urina quantuncunque naturali, si non haberet aliquam malam qualitatem de pra dictis per quam nocere possit. Cum ergo duae causae de fortioribus associatae sint ad faciendum frequentiam mictus .s. urinae acuitas & putredo ei commixta & ulcera & excoriationes it collo uesicae, non est mirabile si frequens est mictus, totiens enim ad expellendum trinam mouetur uesica, quotiens patitur ab ipsa, sed quasi semper roditur ab ea: ergo quasi semper mingi tur, aut laltem mingendi appetitum habet patiens. Cum ergo collum uesicae magnificè laesum sit, & uirtus eius debilitata, non est mirabile si impotentiam habet mingendi ui iste, & cum magna angustia urinam emittit, quae non est aliud quam stranguria nominata dispositio.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
