Latin
598.6 to 598.7
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 598.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Bene placet mihi panis recens candidus, bene coctus, et bene fernentatus, et carnes pullorum pinguium, et uitulinae, et agninae, et scastratinae, et capriolorum suis temporibus. Carnes etiam auium et quadrupedum siluestrium, ut perdicis, fasiani, anatulorum iuuenum, cuniculi, leporis, et porcelli domestici, uel siluestris Pisces petrini et lucii capedani et triliae rumbi et oradae fluuiales uel marini leuium carnium er facilis digestionis bene placent mihi Et spinachia, attriplices, citrulli, pepones, et anguriae, et cerasa dulcia, et auellanae recentes, et amigdalae, et poma et piri mollia, et bene dulcia, et semina communia frigida quinque, et sparagi usus aliquando absque aceto placet, et caseus recens et cibaria condita cum lacte cocto, et oua recentia in aqua, uel igne, uel butiro cocta, omnia haec sunt laudabilia Et potus eius debet esse uinum album subtile bene aromaticum et ualde dulce. Quia si potens et fumosum esset, moderetur cum aqua decoctionis radicis liquiritiae recentis, et in diebus caloris cum aqua boni fontis uel fluuii. melior tamen est aqua de cisterna quam altera. Et si quandoque in diebus caloris biberet de aqua distillationis anguriae aut yposetae, et etiam can da caballina esset sibi ualde conueniens. Laudo etiam sibi ualde quod a medietate Aprilis per totum mensem Septembris assumat omni mese diebus octo in aurori ciatum unum aquae lactis ouini. tali enim lacti nulla medicina CLAAIAVIII. A compar est in debilitate &aegritudinibus renum &partium uri nalium &haec de cibis &potibus De cura per medicinalia.