Latin
60.1 to 60.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 60.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. VIII. Onsideranti diligenter ex praedictis facile uidebitur inuenire causas motus tremuli cordis. Potest enim mala con Cplexio humida, &remisse calida cordis ipsius esse causa tremoris . s. ipsius: siue per uiam debilitatis uirtutis motiue cordi hoc efficiatur: siue quia multa humiditas reddit cor inconstans, &fluidum: siue propter debilitatem caloris multus uapor uel uer tositas in corde generetur: sicut in isto iuuene credo contingere, cum credam cor eius fri. &hu. magis quàm alia complexione con plexionatum Potest iterum secunda causa huius tremuli motus assignari ex parte colligantiae membrorum, quae in eo lapsa sunt, ut stomachi hepatis, &renum ipsius, licet uerisimilius sit quòd nocumentum hoc cordi uenerit propter retentionem sanguinis, qui solitus est euacuari per haemorrhoydales uias: &erit colligantia per tertium denominanda: quoniam uenae habent ad cor colligantiam mediante hepate, a quo oriuntur. qualitereunque enim contingat ra tionabilius est concedere hunc tremulum motum cordis per no cumentum essentiale cordis, &etiam per colligantiam quam per alterum ipsorum tantum. Et ex istis omnibus concluditur, quod non leui sollicitudine opor tet attendi huic tremulo motui cordis: cum a multiplici cam pro ueniat. Et iterum quia est aegritudo uel accidens ualde tremendum: quoniam ille, qui habet tremorem cordis sibi continuum cauere, debet ne subita intercipiatur morte. tertia primi cap. de his, quae pronosticantur aegritudines. Et haec sufficiant pro uerificatione praedictorum accidentium octo, quae molestant hunc nobilem uirum &c. tertia de regimine horum accidentium continens Sectio duos articulos. Primus articulus ponit regimen per conuenientem administrationem sex terum non naturalium. Se cundus uero articulus per administrationem intentionum, &in strumentorum medicinalium. Primus articulus continet sex capi tula secundum numerum sex rerum non naturalium. De regimine aeris, &ei annexorum. Cap. Apitulum primum ponit regimen eius per aerem, &annexa.