# Consilia 601-2

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/601-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/601-2

Cap. III. De cura per medicinalia. regendi hunc uirum per apOdus autem plicationem instrumentorum LVmedicinalium qrendus est praemittendo primo quod in omnibus instrumentis medicinalibus tam alteratiuis quam euacuatiuis, aperitiuis, mundificatiuis, & confortatiuis uiarum urinae inueniendis multum subtiliter procedendum est. Opor tet enim omnia instrumenta quae uias laxatas inueniunt esse ipsarum confortatiua ne membra illa superfluitates plurimas aliunde recipiant. Hoc autem feliciter fit per leuiter stiptica e confortant membra illa ut non sint superfluitatum receptiua iu xta sermonem autenticum. Gal. tertio tegni. propellunt enim a se uasa confortata stipticis farmaciis. Oportet secundo talia instrumenta esse euacuata ab omni gradu acuitatis & mordici tionis. aliter. n. dubitabile esset de permutatione uiarum ad magnam excoriationem & ulcerationem earum. Ex quibus ultimate concluditur quòd omnia medicamina debent esse composita ex medi cinis leuiter aperitiuis confractis a mediocriter stipticis, & al omni mordicatione euacuatis, & tu confidera hoc, quia leuius est scribere, & adhuc scientifice dicere quam instrumenta conuenientia reperire, quod apparet in sequentibus. Pro regimine autem harum dispositionum per medicinalia complendo obseruabitur modus iste quoniam regimen ipsum quadripartitum sibi ordinare decreui secundum reuolutionem quatuor temporum anni. Sicut enim alias & alias dispositio nes uidemus in aere consistentes & diuersas secundum diuersitatem peregrinationis solis per diuersa signa celestia diuersas impressiones in hunc mundum efficientia: ita rationabile est ua CXX CA. rias dispositiones in humanis corporibus reperiri in his quatuor temporibus anni.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
