# Consilia 601

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, Cap. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/601
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/601

Dimittat usum oliuarum conditarum quae ualde salitae sunt. Et rapae conditae absque multis speciebus iterum ei conuenientes sunt. Agresta uero salita aut modici salis, & succus granatorum muzorum & aranciorum dulcium multum utilia sunt eiAcetum uero & proprie acutum in usu non habeatur. De carnibus uero conueniunt ei animalium bene iuuenum & pinguium, & proprie elixae uel frixae uel assatae cum mediocri coctura, & similiter pisces omnes leuis digestionis, & excellenter uiscositate priuati, & nullo modo salsi, placent mihi. De fructibus ue ro uti potest granis pinearum recentium frequenter & passularum nigrarum. Et phistici etiam placent mihi, & amigdalae B dulces, & auellanae torrefactae leuiter. Potus autem eius sit uinum album uel rubeum mediocris poten tiae. inclinatum tamen magis ad potentiam quam ad debilitatem, sub stantia clarum uel diasanum a limosis superfluitatibus expurga tum, odore suaue, quod simplex bibatur aut aliquando commixtum cum hidromelle paucae commixtionis. uina ualde fumosa propter. suam apertionem, & quia dissoluunt materias, & acuunt eas, & fluere faciunt ad uias urinales, non habeantur in usu. In cibo uero eius habeatur mensura ex patte quantitatis quae non sit tanta, ut llomachum ponderosum & grauem efficiat. Ex parte horae non accipiat cibum secundum nisi per. X. horas pos primum. Et in comedendo cibum non deglutiat sine optima masticatione. Et in potu mensuram habeat, ut saepe bibat pa a ε ἐε 13 1 tum magis quam multum & raro. In modo uero dormiendi euitet quantum potest decubitum resupinum qui facit superfluitates ad posteriora declinare. Et iterum multum conueniens esti ei post cibum quiescere magis quam motu progressiuo uel altero exercitio uti Et procuret omnino uentrem suum habere bene lubricum. stipticitas enim uentris in his dispositionibus est ualde uerenda, eo quia per ipsam sequitur uehemens compressio, & inflamma tio uiarum urinae quae sproueniunt a retentione secum tam in ilion quam in aliis grossis intestinis Caueat quantum poncuti frequenter ira, furore, uel iracundia, & reli quis animae accidentibus, ex quibus in spiritibus & humorib corporis uehemens & uelox motus imponitur & fluctuatio. Haec de regimine dispositionis huius uiri per rea non naturales.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
