# Consilia 604.1-5

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 604.1 to 604.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/604.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/604.1

Secundum uero iterum declaratur quod mictus huius sanie secundum magnam partem proueniat a reuibus praemittendo quod non prouenit ab hepate neque a splene neque a toto corpore, ergo necessario prouenit uel ab ulceribus in porris uritidibus, uel in collo uesicae existontibus Quia autem talis mictus non proueniat ab ulceribus horum porro rum uritidorum satis clare uideri potest. Oporteret . n, quod sanies illa esset paucae quantitatis subtilis paulatim eueniens cum dolo re percepto circa laterales spondilium partes, & reptaesentaretur cum punctione & acuitate, ac si descenderet per uirgam uel canalem ibi protensum, quorum signorum nullum apparet in uiro isto Quia uero iterum hic mictus saniei non pendeat a uesica pra cipue apparet, primo quia sanies ista priuatur foetore. Sanies autem a uesica exiens non euacuatur a foetore. Item quia si esset hic mictus sanguinis a uesica procedens, & longo tempore perseuetauit, & fuit in quantitate notabili, nullo modo posset in uesica generari, absque ulceribus in ea existentibus, ita ut ma teria ibidem per paulatinam indigestionem, aut aliunde genit. ad ipsam defluxa in concauo eius generaretur. Neque etiam hic mictus puris procedit praecise ab excoria tione uel ulceribus in collo uesicae existentibus, oporteret enim necessario quod cum exitu saniei illius apparerent partes cort cales aut uillosae uel panniculares a corpore uesicae separatae Cum autem panniculares partes & uillosae in tali saniei mictu non apparent, & quando in talibus urinis apparent minuti corticet, oportet necessario concedere, quod in corpore uesicae ipfiusm collo facta est excoriatio superficialis & non profunda Ex quo concluditur quod dispositio haec est complicata ex mistu saniei prouenientis principaliter a renibus & auefica secundario Et ex hoc fundameneo concluduntur correlarie duo. Primo quod uir iste paratus est incurrere excoriationem & ulcerationen colli uesicae nisi regatur regimine conuerienti, ut nunc sequitur quidem recto regimine primo abscindered Proculus beca se usum rerum cibalium omnium ue potabilium habentium caliditatem & acuitatem multam, uelut sunt cibi salsi acuti omnes, ut cepe, porrum, allium, raphanus, sa similia, ut ficus & nuces. CIrem cuitare debes cibarium omne amarum uel amaritudine parciripans, propterea quis in talibus ut in pluribus inuenitu caliditas cum acuitate. Ftem cuiter usum omnium oppilantium & inuiscantium ue lut sunt pastiles cibi & lacticimj.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
