# Consilia 604.6-8

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 604.6 to 604.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/604.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/604.6

Item effugiat omnes cibos inflatiuos uel uentosos ut legum na omnia & proprie elixa & fructus Adhuc etiam euitet mansionem in aere uentoso & humido, maxi me dormitionem in cameris habentibus aerem talem. Et effugiat dormire super spina prolixo tempore. Euiter etiam accidentia omnia uelut pedestre uel equestre, & proprie ab equo cauere debet. Nec multum de tristitia & atacundia & huiusmodi dispositic nibus torqueri, immo bonam spem & laetitiam mentis habere In alijs autem ex parte ciborum & potuum & similium faciat ut liBet. ei, praeterquam in coitu omnino parcus esse debet & raro uti eo. E haec de regimine rerum non naturalium, ita succincte dicta sufficiant. uero medicinali vij. sibi exhibeo rePro regimine media quibus uti debet neque.n.opo tet hic medicinale regimen extendere cum intentionibus oportunis, eo quia tale regimem ab eximijs doctoribus eius conuenien tissime fuit administratum, & etiam quia aegritudo ista iam transiui ad sthum uniuersalem in cuius tempotis curatione illa septem praemissa iam remedia uidentur mihi sufficere, ut nunc sequitur Primum itaque horum remediorum est electuarium de sebe sten per me compositum in quo implicantur intentiones leniedi uentrem mundificandi uias urinae & sedandi acuitatem matetierum. Et modus usus eius est ut de ipso accipiat ante cenan an. 3. iiii. usque ad vi. deglutiendo ipsum post quod immediate suum cibum accipiat, & potest eo uti omni die uel alterna die aut de quarto in quartum Secundum uero instrumentum medicinale est inunctio infra scripta in qua est intentio sedandi acuitatem materierum & leniend extesiuos dolores spinae totius & lumborum & renum, & debet CACI.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
