Latin
607.1 to 607.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 607.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Item cum materiae ipsae putridae ratione multitudinis &prauae qualitatis earum continue &successiue magis debilitent uirturem, sequitur quod ex augmento debilitatis in partibus patientibus continue magis augmentabitur aegritudo, atet continentia, quia ex debilitate uirtutis continue diminuitur potentia eius ad resistendum ergo crescit proportio morbi &suae causę ad agendum. Quare praemisso hoc tamquam fun damento uero, intentiones quae necessario sunt in uniuersali principio sunt quinque quarum prima est accidentium quae con comitantur ipsum remissio Secunda est uirtutis uiuificatio cum his quae conueniunt. Tertia est membrorum patientium fortisi catione sint receptiua materierum aliunde fluentium. Quarta est materierum diuersio. Quinta &ultima particularum patientium mundificatio Oportet enim rationabiliter praemittere primam intentionem, quia uirtus tempore putrefactionis materierum &febrium oppressa fuit a doloribus &resolutione substantifica &a debilitate per uiam oppilationis. igitur oportet resolutioni ui: tutis at tendere cum exringuentibus reliquiam caliditatis quae ibidem reperitur, hoc autem fit multipliciter. Primo cum potu aquae hordei cui commisceatur tertia pars aquae scariolae. Secundo dando in potu aquam lactis caprini bis uel ter in die ante cibum er horam cum dimidia. Tertio coquendo folia portulacae recentis aut siccae in cibarijs eius. Quaeto cum extinguentibus praeternaturalem caliditatem exterius applicatis, ut madesaciendo pannum in aquam anguriae aut in aquam scariolae aut renibus applicando recentia folia nenusaris frequenter permutata Secundum uero accidens concomitans principium mictus sa niosi est dolor qui prouenire potest, &ita est ut in pluribus a mala complexione calida. Et corrigitur per instrumenta immediate scripta etiam si fuerit dolor pruritiuus, cotrosiuus &mordicatiuus. Si uero non fuerit dolor incensiuus, licet praedicta conferant, tamen de melioribus instrumentis est applicare pannos infusos in lac ouinum. Lacti enim ouino nulla medicina compar est in debilitate renum. decimaoctaua tertij quarto cap. in fine. Aut fiat linimentum cum oleo amigdal. dulc. aut oleo de sisamo, aut oleo de ben si potens est.