# Consilia 607.5-8

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 607.5 to 607.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/607.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/607.5

Aut applicentur panni in praedictis oleis aut aliquo ipsarum infusi & tepi di in frangendo praedicta olea cum tertia parte olei nenufarin uel de floribus cucurbitae. Tertium antem accidens principij est lassitudo renum, immo & totius corporis quae rationabiliter tales aegritudines con comntantur, & hoc propter laboriosam agitationem uel fluctua tionem materierum in praedictis partibus. Immerguntur auten materiae & infunduntur non solum in renibus sed etiam in musculis lumbalibus interioribus & exterioribus, & in nemis orien tibus a nuca terminantis ad renes & ad omnia urinalia membra intantum quod aliquando aeger urinam detinere non potest, qua re huic accidenti tria soleo applicare remedia & instrumenta conuenientia. Quorum primum est inunctio totius spinae a fur cula spatularum inferiorum usque ad caudam cum oleo ro. tepido. Secundum & melius est oleum onfacinum quod non solet me derelinquere a inuamento. Tertium est oleum de mastice Quartum est oleum de mirto. Quintum de administrandis interius est ante cibum deglutire granum unum masticis. Sextum melius est deglutio unius grani thuris, propterea quia mastix etiam per urinae uias euacuat, & non est ita de thure. Septimum est quod bis in die per ii. horas ante cibum comedere debet unam nucem conditam, & est approbata quinto canon. summa prima & finali cap. Quarta uero intentio quae est materierum diuersio multipliciter completur. Primo per administrationem clisteris huius Rec. aquae hordei factae cum folijs maluarum librae i. cassiae ex tractae & benedictae an. 3. vi. salis communis. 3. iii, applicentur in hora maioris alleuiationis ante cibum. CALI Secundo uero diuertuntur materiae cum fricatione pedum ab inguinibus usque ad plantas trahendo inferius applicata. Tertio per ligaturas extremarum partium. Quarto per applicationem uentosarum absque scarificatione frequenter facta super spatulis & natibus. Quinto & melius diuertuntur materiae per apertionem uenarum hemorrhoidalium facta cum fricatione ipsarum cum panno aspero cum folijs fici aut consolidae maaut frequenter fricando eas cum aliquo felle actu bene calido aut extremitati fiteri uentosam siccam conuenienter ignitam applicando.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
