# Consilia 608.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 608.1 to 608.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/608.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/608.1

Tango hic et diuersionem cum uomitu fiendam, quia illa conuenientior est ad distrahendum materias a superioribus ad inferiora dominantes. Iam uero oportet complere quintam intentionem uniuersali principio conuenientem, quae est mundificatio uiarum renum. Praemittendo primo quod medicina mundificatiua est illa quae est cum caliditate leui incisiua aperitiua & abstersiua. Praemit tendum secundo quod in latitudine harum medicinarum inuenitur diuersitas ex parte gradus & consequenter operationes ea rum. aliqua enim est calida in gradu primo, aliqua est in prima mansione secundi. Ego enim non credo rectitudinem mundificam tis medicinae transcendere primam mansionem secundi gradus. Et securius est dicere tales medicinae limitatae ponunt in tota latitudine primi gradus & tribus mansionibus distinctis eiusdem. Praemittendum tertio quod tales medicinas confrangere oportet cum his quae remittunt accidentia praedicta scilicet malam complexionem & accidentia que remanserunt. pater quia computatis aegritudinibus & accidentibus oportet admini strari medicinas conuenienter eisdem contrariantes in operatione canonica. ut quarta primi. finali cap. & pluries alibi colli gendum. Sunt autem medicinae tales infrascriptae. Et prima quidem erit de mundificantibus ebibitis leuior omnibus alijs potus talis. Rec. aquae hordei quae in decoctione rubedinem acquisiuit. 3. iii. aquae lactis ouini post remotionem casei & recoctae. j. ii. exhibeatur totum parum calidum in aurora, & per duas horas ante cenam. Secundum uero & non minus aequale prae dicto est, ut in potu dentur praedictis horis aquae distillationis ca pil. uene. 3. iiij. est enim bonum mundificatiuum uiarum urinae it legi potest in aggregatore Serapionis. cap. de bersaguessen. ubi ponitur medicina aequalis. Et licet ita sit intantum de ea scri psit Auer. quinto colliget. quod dixit ipsam esse aperitiuam in tertio. Tertia medicina iterum mundificatiua potest esse aqua sublimationis uel decoctionis pollitrici, & est herba parua in longitudine folia habens semispica odoris lacunalis de medici nis diuersarum uirtutum existens inuenta in muris antiquorum edificiorum & ciuitatum. propter quod pollitricum dicta a po lis graece quod est ciuitas & tricon quod est niurus. Quartum simplex de mundificantibus fortius est aquae sublimationis radi cis alteae. Quintum & melius omni praedicto est aqua sublimationis uel decoctionis matricariae uel matricalis, ut bononiemses dicunt. & est planta ucuen ab Auic. descripta secundo canubi lege laudes ibidem in arcola membrorum expulsionis.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
