Latin
608.5 to 608.7
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 608.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
lauat enim, abluit, abstergit, &educit trumbos, &saniem a praedictis locis. Et haec duo ultima notare debet iste patiens, adeo quod semper apud se habeat istarum duarum plantarum distillationis aquas. Sextum medicamen &primum de compositis est ut patienti per totam unam septimanam in aurora exhibeantur. 3. ii. ierae simplicis Gal. descriptae septimo terap enticae. cap de euacuatione materierum replentium tunicas stomachi. detur ergo in potu in aurora J. is. cum aqua distillationis assari. Secundum compositum harum uiarum mundificatiuum, &proprie quando propter amaritudinem patientes abominarentur ieram est ut in potu dentur. 3. iij. electuarij benedictae descri ntione Nicholaj in antidotario, cum duabus. 3. aquae milij solis. ut supra. Tertium compositum &praeualens omnibus alijs est medicamen scriptum a Rasi nono Almans. c. de mictu sanguinis &puris. ubi dicit, quod educit trumbos, saniem. &c. Ego autem non dubito quod si patienti per totam septimanam in aurora exhibeantur. 3. ii. decoctionis maluae ma mirabiliter mundificant om nes hepatis renum &urinae uias, At uero iterum intelligere potes quod si partes renum exterius emplastrentur cum recentibus folijs foeniculi actu calidis potenter conferunt ad mundificandum uias illas. Et fortius illo est emplastrum factum de recentibus folijs camepitheos, aut elixatis cum siccum fuerit. Similiter etiam conferunt folia recentis petros. Et fortius omni alio, &de secretis meis est emplastrum factum cum folijs assari eodem modo applicatis &c. Non melioribus quae experientia cognoui &c.