# Consilia 61.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 61.1 to 61.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/61.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/61.1

Et si non esset in ea aer na turaliter talis; tunc saepe in ea accendatur ignis cum lignis oliuarum, lauri, iuniperi, abiectis, & similium Et aer ipsius saepe suffumigetur cum sandaraca, colophonia, thure, ligno aloes, aut cum storace calamita proprie, uel cum hoc composito. Rec. pulueris menthae, storacis calamitae, lignialoes ana. 3. ij. thuris, colophoniae, laudani. ana. 3. iij. fiat puluis grossus, de quo aspergantur carbones igniti, & suffumigetur locus saltem tribus uicibus in septimana: cum quo puluere etiam suffumigentur insulae, & bireta, quae in capite tenet. Et attendat, quòd caput eius conuenienter defendatur a frigore cum biretis de gra na suffultis pellibus agnorum, & uariorum, & aliorum animalium notabiliter inferentium calorem, & augmentantium ipsum in capite. Particulae primae sectionis tertiae de administratione somni, & uigiliae. Cap. Ormitio in uiro isto non debet esse breuis, immo longior quam consueuerit antequam aegrotaret praedictis dispositionibus: eo quia per talem uigorabitur digestio tam ci bi, quam humorum in stomacho, & in capite propter meliorem applicationem digerentis ad digestibile, quae sit in somno: quoniam ipse est causa reditus, & congregationis spirituum ad interius. Mensura igitur dormiendi non sit in eo minor quam septem horarum, & esset ei melius declinare ad octo horas quam ad sex contingeret, quòd in eo accideret uigilia proSi aulêY pter lationem materierum, & uaporum calido rum ut supra uisum est; tunc prouideatur eidem cum altero isto rum trium remediorum Primum quòd in cibis eius quandoque coquantur grana papa ueris albi, & simul cum cibo comedantur. Secundum uero est, & quandoque comedat lactucas elixas cum alijs cibis Tertium est, quòd ante cenam per unam horam faciat ablutic nem pedum, & crurium usque ad inguina, & manuum, & brachio rum, & faciei cum calida aqua huius decoctionis. Rec. florum salicis, uel florum uiol. rosarum, nenusaris, & foliorum lactucae, & solatri. ana. M. ij. assari. M.j. chamaemillae. M. ij.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
