# Consilia 610.5-8

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 610.5 to 610.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/610.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/610.5

bulliant haec omnia puluerizata in lib. i. uini rubei clari, aliquali leui ponticitate participantis, usque ad consumptionem medietatis. de hoc ergo uino actu calido exhibeantur in potu ter in die. 3. iii. uel. iiii. horis superius enunciatis. Secundum compositum de electis. ab Auice. est hoc. Rec ter rae sigillatae. san. draco. castorei: seminis melonis cucumeris & cucurbitae & apij, succi liquiritiae laccae aristol. ro. amigdalarum papaueris albi. granorum pini iusquiami al. omnium an. 3. i. puluerizata coquantur in lib.iiii. aquae fontis usque ad medie tatem. de qua decoctione dentur. J. iiii. horis immediate ant limitatis. Vide quantum subtiliter contemplati fuere illustres uiri in compositione medicinarum. Hoc enim compositum ag gregatum est ex calidis in primo aut aequalibus, ut succo liquiritiae & frigidis & siccis & glutinatiuis in fine secundi aut principio tertii, ut terra sigillata, san. dra. ex calidis & siccis in quar to gradu. uelut est castoreum, & ex eisdem in tertio gradu. uelut est aristol. Ex his quae frigida sunt & sicca in secundo aut in tertio gradu, ut se. papaueris & iusquiamo. In quorum omnium confractione resultant uirtutes contrarie quales & quante ne nessarie sunt in cura talium aegritudinum. & tu speculare in eis. Vitimum remedium est hoc. Rec. camedreos camepitheos an. 3 vi. assari leucopiperis an. 2. v. darsinis. & est cinamomum exagium medium: terantur subtilissime & puluerizentur. & fiant trocisci de succo poligonie uel corigiole, & detur ex eis omni die tribus uicibus. 3. 5. ante dictis horis cum. 3. ii. aquae sublimationis lambrusce calide mediocriter. & est remedium cu magna fides adhibenda est. quia fuit a paulo positum pri mo practice, cap. 137. ubi dixit. Ego uero hoc utens alio non ind gui, & est auctenticatum ab Aliabate septimo practice cap. 42 Accipe igitur amice mi intime quae tibi magno labore pro tua CICII recuperanda sanitate consilians inscripsi. Ego enim usque ad hos dies materiam istam non tantum accurato sermone descripsi quantum nunc.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
