# Consilia 613.5-8

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 613.5 to 613.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/613.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/613.5

misce, & accipiat ex eis 3. iiii.in aurora tepidae per completam septimanam continuando Quintum instrumentum est linimentum hoc, de quo bis in die imungantur partes intermediae genitalium & fiteri, & est in eo intentio sedatiua mordicationis, & prohibitiua cursus materierum. Cuius descriptio. Rec. uitellos ouorum numero. iii. olei ro. onfacini. an . i.s. amili. 3.i. croci. 3. s. coriandri praeparati, litargiri spumificati, se. acetos granorum mirti. ana. S. i. terantur omnia simul in mortario plumbeo cum suo pistello, & fiat linimentum, & applicetur ut dictum est Sextum instrumentum est ut uir iste saepe assuescat pedes & manus eius ante cenam abluere cum aqua decoc. foliorum ede rae, camomillae, saluiae, & similium gratia diuersionis materierum. Septimum instrumentum est decoctio ista, cuius assumptioni oportebit ipsum esse sollicitum & solertem euitare mundificar tia per siringam inijciendum quod quidem conuenit ei, ut credo, propter laesionem consecutam ex intromissione siringae ex imprudentia medicorum qui ipsam applicare nesciuerunt. Si enim congtue applicaretur siringa cum medicinis opportunis notabile semper iuuamentum efficeret. Est autem ordo huius descriptionis talis. Rec. sebesten numero. XV. uiolarum, se. portu. gra. alche. foliorum cupressi. an. 3. ii. gummi ara. 3. 6. grano. pinearum. J. 5. liquiri. 3. ii. S. se. acetosae, endi. scariolae. ana. 3. i. se. communium frigidorum. 3. ii. fiat omnium decoctio lento igne in lib. iii.aquae usque ad consumptionem tertiae partis. Deinde colen tur cum ex pressione leui. De ipsa igitur accipiat. 3. v. in aurora, & tardet cibum ad minus horis. iiii. Et si uehemens ei instaret sitis posset iterum de ea bibere frequenter cum aequali parte aquae hordei. Cum ergo continuauerit hanc decoctionem, tunc sequenti die immediate accipiat dosim unam electuarij primo loco descripti, & post ipsam transeat ad mundificantia & incarnantia alternatim assumpta. Ita quod ex intentione digestionis procedat ad lenitiua, & de lenitiuis permutet se ad mundificatiua & abstersiua superius tacta, & a mundificatiuis reuoluat se ad incatnantia & consolidantia, & ita fiat reuolutio circularis ab uno ad teliquum canonicelprocedendo.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
