Latin
617.1 to 617.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 617.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
CACITI. Primo trahendo materiam ad inferius: quod uidetur fuisse intentio Hypo. apho. septima ibi. Dissuriam phlebotomia soluit incisa quae est in talo uena:licet commentator non audeat con fiteri ueritatem aphorismi. Ego uero in illo magnum iuuamen tum in hoc capitulo uidi. &tu considera. Diuertitur secundo materia fricando extrema fricationibus mediocritatem transcendentibus: ut pedes cum uentosatione spatularum, natium &coxarum. Item cum introitu in balneum aquae dulcis. assiduatio enim introitus aquae calidae confert in plurimis dispositionibus nocu mentorum urinae in diuisionibus. capitulo. 75. Ad hanc etiam diuertendi intentionem conferunt clisteria leuia ex succo uel decoctione uiolarum, blitis, spinachiae, florum nenufaris, &cucurbitarum &similium Item maximo iuuamento confert huic aegritudini diuertendo uomitus factus a natura uel ab arte: ut quarta primi. cap. de iuuamentis quae affert uomitus Proshac etiam intentione solenniter confert euacuatio per hemorrhoidasi facta &similes operationes per quas materię ad alias uias sine notabili nocumento euacuari possunt. &tu amplia ultra haec. materias omnia quae de regimi Digerunt autem norerum non vacuralium dicta sunt. &iterum haec medicinalia quae nunc scribuntur Digestiuum bonum. Rec. emulsionis granorum papaueris. 3. iiij: uel. v. penidiarum. 3. i. misce &detur calidum in aurora: &tardetur cibus. iii. aut. iiii. horis Aliud bonum. Rec. syr. uiolati. 3. i. a. aquae nenufa. 3. iii. misce. Tertium bonum est. Rec. syr. de papauere, 3. i. s. aquae florum nenufarum. 3. iii. misce. Quartum bonum est. R. aquae hordei. 3. iiii. syr. nenufa. 3. i. s. misce. &plures alij syrupi describi possunt similes istis in uirtute Digerunt etiam materias &refrangunt eas in acuitate troci sci Ras. nono. Alman. ca. de ardore urinae. in fine. &tu lege ibi eos ia a1 Digestiuum speciale bonum communicans iunamentum suum membris omnibus principalibus: &maxime uijs urinalibus est hoc. Rec. aquae lupulorum, aquae alteae. an. 3. i. s. syr. iuiubini, syr. de bisantijs ana. 3. vi, misce. &haec de digestiuis.